Numerus: 124 777 324 Sermo publicus: lingua Hispanica, lingua Navatlaca, Yucatec Maya, languages of Mexico Zona horaria: UTC-6 Moneta: Pensum Mexicanum
Mexici terram homines plurimi incolunt, quae est prima regnorum maxima, ubi natulingua Hispanica loquuntur. Hispanice quotidie inter se confabulantur, quamquam cives multi linguisAmerindicis utuntur.[3]
Cum e Mexico quaedam respublica foederata facta esset, Civitates Foederatae Mexicanae appellabantur,[8] atque constitutio anni 1824 appellationes nominatim Mexici Civitas et Civitates Foederatae Mexicanae usurpavit, etiam Constitutio anni 1857 usa est his nominibus, priusquam Res Publica Mexici declarata foret. Etsi constitutio anno 1917 sanxerit ut nomen publicum esset Civitates Foederatae Mexicanae, praeterquam in textu quoque nominis Mexici Res Publica usus habetur.
Vicesimi quarti paralleli areae, altae usque ad mille metra, (meridionalis ambarum litoralium planitierum pars, talis Paeninsula Iucatania, mediam annuam temperaturam inter 24 et 28 ºC habet. Temperaturae elevatae totum per annum ibi, solum cum 5º dissimilitudinis inter aestatem et hiemem in media temperatura manent. Ambo Mexicana litora, exceptis Meridionali Sinus Campecorensis litore et Septemtrionali Californiae Inferioris litore, etiam gravium huracanis vulnerabiles aestate et autumno sunt. Vicesimi quarti paralleli septemtrione inferiores areae calidae umidaeque aestate sunt, quae generatim minorem temperaturam mediam annuam (inter 20 et 24 °C) moderatiorum condicionum causa hieme habent.
Magnarum Mexici urbium multae in Valli Mexicana aut adiacentibus vallibus sitae sunt, plerumque amplius 2000 metrorum altae. Quod eis dat clima temperatum totum per annum, cum temperaturis mediis annuis (inter 16 et 18 °C) et temperaturis subfrigitis noctu totum per annum.
Multae Mexici partes, praesertim septemtrione, clima siccum cum sporadicis pluviis habet, dum Meridionales tropicalium planitierum partes mediam amplius 2000 millimetrorum annuae praecipitationis habent. Verbi gratia, plurimae civitatis Septemtrionis urbes, inter quas Mons Regis, Hermosillum, et Mexicali, amplius 40 °C aestate patiuntur. In desertis Sonoraetemperaturae 50 °C amplius attingunt. Mexici Septemtrio desertis pinctus est, quia in orbis terrarum latitudine in qua omnes regiones desertae formantur situs est.
In Pacificum flumina LermaBalsaeque magnum pondus Mexicanarum terrarum superiorum urbibus habentia; flumina Sonora, Forte, Maius et Yaqui prosperam civitatis boreoccidentis agriculturam sustentantia; et Coloratum, cum Civitatibus Foederatis divisum, influunt. Intestina flumina, scilicet ea quae in mare non influunt, brevia et pauci voluminis sunt. Excellunt flumina Casae Grandes in ChihuahuaNazaeque in Durango. Pleraque Mexicana flumina voluminis paucum habent et fere nullum eorum navigabile est.
Mexicum septendecim civitatum megadiversarum una in mundo est, cum amplius 200 000 dissimilium specierum, quia Mexicum lar? 10 aut 12 centesimae mundanae biodiversitatis est. Mexicum prima totius orbis civitas quod ad biodiversitatem reptilium spectat est, 707 speciebus descriptis; secunda in mammalibus, 438 speciebus; quarta in amphibiis, 290 speciebus; et quarta in flora, 26 000 dissimilium specierum. Mexicum etiam secunda civitas secundum oecosystematum numerum et quarta secundum totum specierum numerum putatur. Circiter 2500 specierum legibus Mexicanis proteguntur. Mexicana gubernatio Systema Nationale Informationis de Biodiversitate creavit, ad studendum et promovendum sustentabilem territorialium oecosystematum usum.
In Mexico, 17 millioneshectariorum Regiones Naturales Protectae considerantur in quibus comprehenduntur 34 reservata biosphaerae (inalterata oecosystemata), sexaginta duo consaepta reipublicae, quattuor monumenta naturalia (ob aestheticum, scientificum aut historicum valorem in perpertuum protecta), viginti sex regiones protectarum florae faunaeque, quattuor regiones protectarum opium naturalium (conservatio terrae, pelvium naturalium, silvarum), et septendecim sanctuaria (zonae cum opulentia speciebus abundante).
Congressus crescentis ponderis munere ex anno 1997 functus est, cum oppositionisfactiones primum ponderis victorias consecutae sunt. Praeses etiam leges per decretum exsecutivum in quibusdam oeconomicis pecuiariisque campis scribit, utendo potestatibus a Congressu delegatis. Praeses per suffragium universale sexenni muneri eligitur et denuo munus obire nequit. Non est praeses vicarius; dimissionis aut praesidis mortis casu, praeses temporarius a Congressu eligitur.
Congressus Nationalis bicameralis est, a Senatu sive Camera Senatorum et Camera Deputatorum compositus. Consecutiva recidiva electio prohibetur. Senatores sexenni muneri eliguntur et deputati per triennium serviunt. 128 sedes Senatus occupantes per mixtionem electionis directae ac repraesentationis proportionalis eliguntur. In Camera Inferiori Deputatorum, 300 e 500 deputatis directe in circulis uninominalibus eliguntur, dum reliquae 200 sedes per modificatam repraesentationis proportionalis formam fundatam in quinque comitialibus basibus eliguntur. Hae 200 sedes ad iuvandas factiones minimas ut ad Parlamentum accedant creatae sunt.
Nihilominus, e decennio 201, antiquus praesesVincentius Foxnovam civilitatem externam adoptavit quae aperturam, communitatis internationalis iudiciorum acceptionem, in civilitate externa participationis incrementum et etiam maiorem integrationem referentem ad vicinas Septemtrionis nationes postulabat. Maior prioritas Americae Latinae et Caribico a praesidis Philippi Calderón gubernatione data est.
Hi instructus significative in opera oeconomiamque impingunt. Ultimis annis, Mexicum suas exercitationis technicas, militare mandatum atque informationis structuras melioravit et inivit rationem ut autosufficientior in praebendo suis militaribus fieret, sic delineandis fabricandisque suis propriis armis, missilibus, aëroplanis, vehiculis, ponderis armamento, electronica, defensionis systematibus, ponderis industrialibus instrumentis militaribus et ponderis navibus bellicis.
Index incrementi magnopere inter 1930 et 1980 auxit, cum civitas indices incrementi maiores quam 3 centesimae (inter 1950 et 1980) perscribere attigit. Numerus incolarum Mexicanus in triginta annos duplicatus est et isto rhythmo ut anno 2000 120 milliones Mexicanorum essent exspectabatur. Ob quod, gubernatio foederalis Consilium Nationale Populositatis (HispaniceConsejo Nacional de Población sive CONAPO) creavit cuius missio actiones temperationi natalium statuere prolemque reipublicae investigare est. Rationes bene successerunt et index natalium usque ad 1,6 tempore inter 1995 et 2000 decrevit. Exspectatio vitae e 36 annis in 72 anno 2000 transiit.
Saeculo vicensimo ineunte, fere 90 centesimae incolarum regiones rusticas (vicos, oppida, oppidula) incolebant. Anni 1960 census data obtinuit ubi urbani incolae (50.6% omnium) rusticis numerosiores sunt. Post triginta annos 80 centesimae constituebant et hodie paulum plus quam 18 centesimae Mexicanorum e civitatibus ubi nati sunt exeunt. Variae inclinationes et mediarum magnarumque urbium industrializandarum processum et gradatim depauperandi ruris processum, agripecuariarum activitatumrecessionis ergo effectum, explicare possunt. Foederativae entitates maximum incolarum numerum conglobantes Districtus Foederalis, Veracrux, Xalisca, et Puebla sunt. Dum minime populosae California Inferior Meridionalis, Campecum et Quintana Roo sunt. Haec ultima civitas duarum una est quae unum indicum incrementi incolarum maximum in natione propter periegeticamCancuni industriam ostendit, quod 50 centesimae Quintanaroënsium conglobat.
Hic inferius est tabula cum urbibus populosissimis in Mexico secundum censum 2010:
Fere 7 centesimae incolarum linguā Indigenicā utuntur. Gubernatio officialiter 63 linguarum Indigenarum agnoscitur, quarum aliquae similes varietates conglobantur quae considerandae sunt linguae dissimiles aliquibus linguistis. Inter linguas Indigenicas, maximum locutorum numerum possidentes linguae Navatlaca et Maia (Hispanicemaya sive maya yucateco; Maiicemaaya t'aan) sunt; quae coniunctim amplius duorum millionum locutorum summam faciunt. Casus oppositus lingua MaiaLacandonica (Lacandonicehach t'an sive jach-t’aan) est, cuius numerus locutorum centum non attingit. Adhuc evidentiior est linguarum casus talis Cilivae (Hispanicekiliwa; Cilivicek’olew ñaja’) cuius locutores inter decem quinquagintaque hominum aestimantur (informatio secundum dissimiles fontes variat), problema cui vis additur propter geographicam Cilivarum familiarum segregationem. Quoque significativus ZoqueanadialectoAyapaneco (Ayapanecenuumte oote) utentium casus est, quae recentes ob investigationes locutores solum duos homines esse sciuntur qui praeterea non hanc linguam in usum et ergo exstincta consideratur. Secretaria Educationis Publicae bilinquia systemata educationis in Indigenicis ruralibusque communitatibus statuit quia suscitata est de facto necessitas communicandi cum maiore Hispanophonica parte; magna Indigenarum pars bilinguis aut trilinguis est.
Excepta lingua Hispanica, nulla alia Europaea lingua consideratur lingua nationalis, quamvis eius numerus loquentium maior quam alicuius linguae Indigenae sit. Ergo, in rebus talibus educatione publica nec in iustitiae impertitione non prospectatur.
Attamen singula Mexicana ethnē singulis linguis suam nationem nuncupant sic:
Circa 92 924 489 Catholicorum in Mexico, absolutis terminis, secunda maxima Catholica communitas in toto orbe terrarum est, post Brasiliam. Quorum 47 centesimae servitiis religiosis hebdomadaliter intersunt. Singulae urbes, oppida et vici in Mexico singulas festivitates quotannis ad commemorandos suos locales sanctos patronos habent. Festum Nostrae Dominae Guadalupensis, Mexici sancta patrona, pridie Idus Decembres commemoratur et religiosus dies festus a multis praecipuissimus in republica consideratur.
Census 2010 314 932 hominum Ecclesiae Mormonicae asseclas esse informavit, quamquam ecclesia anno 2009 amplius adscriptorum sectatorum millionem habere protulit. Circiter 25% adscriptorum asseclarum hebdomadale sacramentum participant, quamvis hic numerus mutare magis aut minus possit.
Mexicum ethnice varium est et constitutio id multiculturalem nationem definit. Nationalitas Mexicana relative iuvenis est, orta circa annum 1821, ubi Mexicum libertatem ex Imperio Hispanico adeptum est, et a multis regionalibus ethnesi dissimilibus, sicut variis Indigenis gentibus et Europaeisimmigrantibus, componitur. Plerique Mexicani Mixticii sunt, culturalis Mexici identitatis nucleum componentes.
Anno 2004, gubernatio Mexicana Institutum Nationalis Medicinae Genomaticae condidit. Maio2009 Institutum relationem in magno Mexicanorum genomatis studio emisit. Inter inventa, relatae sunt 80 centesimae Mexicanorum Mixticiae quoquomodo esse, et Europaeae indigenaeque originis proportiones circiter uniformes esse. Mixturae geographice proportiones e septemtrione in meridiem variant, velut anteriora praegenomatica studia figuraverant, cum Europaica contributione praesertim septemtrione et cum maiore Indigenico elemento meridie. Praecipuarum studii conclusionum una, licet dissimilibus avitis geneticis circulis omnis orbus terrarum composita, Mexicanos genetice dispares inter mundi gentes esse affirmat.
Immigratio emigratioque
Mexicum cum maximo Statunitensium civium numero, unum millionem anno 1999 aestimato, foris lar est, quod 1 centesima incolarum Mexici et 25 centesimae omnium Statunitensium foris repraesentat. Inter alias praecipuas communitates Mesoamericani et Austroamericani advenae sunt, praesertim Argentinae, Brasiliae, Chiliae, Columbiae, Peruviae, Cubae, Venetiolae, Guatimaliae et Belizae. Quamvis aestimatio varient, Argentina communitas secunda maxima adventicia communitas in natione consideratur, alicubi inter 30 000 et 150 000 aestimata. Mexicum etiam magnum Libanensium numerum accepit, quorum communitas circiter 400 000 hominum est.
Per saeculum vicensimum, Mexicum secutum est consilium concedendi asyli Latinamericanis et Europaeis sociis (praesertim Hispanis anno 1940), e politicis persecutionibus in originis nationibus effugientibus. Octobri mense 2008, Mexicum suas immigrationis regulas firmavit et Cubanos qui natione loco intrandi in Civitates Foederatas utebantur deportari decrevit. Quia Mexicum valde opulentius quam statim suorum limitum Austroriente nationes est, Mexicum chronica difficultas cum istarum nationum immigratione illegitima habet, praesertim Guatimaliae, Honduriae et Salvatoriae. Magnus Mesoamericanorum migrantium numerus qui Occidentales Guatimaliae fines versus Mexicum transeunt quotannis deportantur.
Discrepantiae inter publicos advenarum illegitimorum numeros alium et omnium adventiciorum residentium, libere e immigrationis statu, valde magnae sunt. Publicus adventiciorum incolarum numerus in Mexico 493 000 anno 2004 est, quorum plerique, 86.9 centesimae, in Civitatibus Foederatis nati (exceptis Chiapis, ubi plerique immigrantes Mesoamericani). Quinquecivitates cum maximo immigrantium numero California Inferior (12% omnium immigrantium), Mexicopolis (11.4%), Xalisca (9.9%), Chihuahua (9%) et Tamaulipae (7.3%) sunt. Amplius 54.6 centesimae immigrantium quindecim annos aut minus nati, dum 9 centesimae 50 annos nati aut magis sunt.
Mexicum etiam maximum immigrationi fontem Civitatibus Foederatis repraesentat. Circa 9 centesimae incolarum in Mexico natorum nunc Civitates Foederatas incolunt. 28,3 milliones Civitatum Foederatarum Mexicanam ascendentiam habere anno 2006 asseruere.
Foedus commercii liberi praecipuum est Foedus Liberi Commercii Americae Septemtrionalis, quod anno 1994 vigere coepit et anno 1992 a Civitatum Foederatarum, Canadae Mexicique gubernationibus obsignatum est. Anno 2006, commercium Mexicanum cum suis duobus Septemtrionalibus collegis fere 50 centesimae reipublicae exportationum ac 45 centesimae importationum responsale? fuit. Nuper, Congressus Unionis praecipuam fiscalem, pensionum iudicialemque reformationem approbavit, dum de industriae et petrolei reformatione in praesenti disceptatur. Secundum praecipuarum societatum catalogum in toto orbe terrarum anno 2008Forbes Global 2000, Mexicum sedecim societates in classificatione habebat.
Secundum directorem Mexici in Argentaria Mundana, incolae in paupertatis statu e 24.2 centesimis in 17.6 centesimas plerumque et e 42 centesimis in 27.9 centesimas rusticis in regionibus inter 2000 ac 2004 deminuit. Ianuario2009, 4.6 centesimae incolarum pauperes erant, secundum mensuram per alimentorum ingestionem velut paupertatis basin, et 15 centesimae incolarum pauperes per adiumentum mensurarum putantur (homines cum minore quantitate quam decem dollariis quotannis viventes).
Annuum medium PDG incrementum tempus inter 1995 et 2002 5.1 centesimae fuit. Recessio oeconomica in Civitatibus Foederatis quoque simile specimen in Mexico creavit, e quo rapide recreatum est. Inflatio gradu summo 3.3 centesimae anno 2005 consecuta est et fenoris indices parvi sunt, qui crediti consumptionem in ordine medio stimulavere. Mexicum ultimo decennio monetariam stabilitatem expertum est: dispensativa lacuna reducta est et aes alienum in minorem quantitatem quam 20 centesimae PDG reductum est. Iuxta cum Chilia, Mexicum maximam longi temporis classificationem credito suvereno in Latinamerica habet.
Inter praesentes oeconomicas curas commercialis dependentia ex Civitatibus Foederatis, vera salaria parva, hypoapascholesis magno incolarum segmento, impar reditus distributio (32% fructuum in culmine pyramidis socialis responsales 55% reditus sunt) et paucae opportunitates progressui magni Maiarum numeri in Meridionalibus civitatibus sunt.
Periegesis
Mexicum est tertia tricesima civitas quae maximam pecuniae summam in periegesi in toto orbe terrarum erogat, et tertia civitas in America Latina. Plerique periegetae in Mexicum ex Civitatibus Foederatis et Canada, multi alii ex Europa et Asia veniunt. Parvus periegetarum numerus etiam ex aliis Latinamericanis civitatibus veniunt. Anno 2008, Index Competitivitatis in Itineribus et Periegesi rempublicam in quinto loco inter civitates Latinamericanas et in nono inter Americas collocavit.
Inter notissimas inlecebras Mesoamericanas ruinas, coloniales urbes, et praesertim loci balnearii sunt. Clima temperatum et unica cultura, Europaearum (praecipua Hispanicae) Mesoamericanarumque culturarum fusio, etiam Mexicum attractivam destinationem faciunt. Praecipuum anni tempus periegeticum in Mexico a mense Decembri usque ad aestatem patet, altissimum fastigium per hebdomadem ante Pascham ac vere exeunte contingens, cum multi balneariorum locorum a Civitatibus Foederatis universitariis studentibus appetuntur.
Pugna contra crimen ordinatum
Pugna contra narcomercaturae activitates praecipuam curam Mexico constituit. Praesens praeses, Philippus Calderón, vires armatas in proelio contra drogiaechartella involvere decrevit et proelium contra manus praedatorias unam praecipuarum suae administrationis prioritatum definivit. Per ultimum quinquennium (inter 2007 et 2011), violentiae narcomercatoribus ligatae amplius 55 000 mortuorum in Mexico attulere, praesertim Septemtrionalibus nationis urbibus. Inter drogiae chartella bellum nationem assolat. Urbes prope Civitatum Foederatarum fines maxime afficiuntur. Civitas Iuarezensis mundanum criminis caput facta est. Civitas Mexicana, bellum contra drogiae chartella vincere nequiens, exercitu utitur ut servetur ordo in viis. Nihilominus, oeconomia mundusque politicus magis magisque e narcomercatorum pecunia dependent, qui amplius 70 centesimae 2200 urbium in civitate gerunt.
Petrolea Mexicana, publica societas responsalis et petroleosarum ac gasii terrigeni prospectionis, extractionis commercializationisque et purgandorum distribuendorumque petroleosorum ac petrochemicorum productorum, una praecipuarum Latinamericanarum societatum est, consecuta 86 billionesdollariorum Civitatum Foederatarum per vena quotannis, quantitatem maiorem quam aliquarum nationum PDG. Attamen, societas valde tributata, fere 62 centesimae suorum venorum, et ponderis redituum fons gubernationi est. Anno 1980, petrolei exportationes 616 centesimae omnium exportationum, anno 2000 solum 7.3 centesimae repraesentaverunt.
Vectura
Bituminatarum autoviarum rete in Mexico Latinamericae extensissimum est, cum 116 802 km anno 2005, quorum 10 474 chiliometrorum viae celerrimae sive expeditae, fere omnes cum rotariis, sunt. Nihilominus, Mexicum non solum variam orographiam, cum maiore territorii parte iugis montium altissimis transita, sed etiam oeconomica problemata ad difficultates in creando integrato vecturarum rete duxere et, quamvis rete melioatum sint, nondum nationalibus necessitatibus sufficienter satis facere potest.
Mexicum una primarum Latinamericanarum civitatum vecturae ferriviariae evolutionem promoventium fuit, cuius rete, licet 30 952 km extensum, nondum oeconomicis vecturae quaesitis respondere potest. Maxima ferriviarii retis pars in usu ad transferenda onera industrialia aut merces est et gestum est praesertim a societate Ferrocarriles Nacionales de México (FNM), anno 1997 privatizata.
Anno 1999, Mexicum 1806 aëroportuum habebat, quorum 233 bituminatos campos habebant, et quorum triginta quinque 97 centesimas commeatus viatorum transferebant. Aëroportus Internationalis Mexicopolitanus adhuc maximus in America Latina et quartus quadragesimus maximus est, 21 milliones viatorum quotannis transferens. Sunt amplius triginta societates aëronauticae nationales, quarum solum duae internationaliter notae sunt: Aeroméxico et Mexicana de Aviación.
Vectura multitudinis in Mexico modesta est. Pleraeque domesticae viatorum vecturae necessitates lato laophoriorum rete geruntur, cum variis decussibus societatum expilatoriarum per regiones. Viatorum vehendorum tramen inter urbes limitatum est. Urbana ferriviaria multitudinis vectura prompta est Mexicopoli cum functione metropolitanae, traminis elevati iuxtaque terram, et velut tramen suburbanum finitima Magnae Mexicopolis municipia ligans, et velut Guadalaxarae et Monte Regis, prima cum tramine suburbano operata et secunda cum metropolitana subterranea elevataque.
Educatio
Anno 2004, index alphabetismi 97 centesimae iuvenibus minoribus quam 14 annos natis et 91 centesimae hominibus maioribus quam 15 annos natis erat, quod Mexicum loco quarto vicesimo mundanae classificationis secundum UNESCO conlocat. Educatio primaria et secundaria gratuitae obligatoriaeque sunt, novem annos durantes. Quamvis dissimilia bilinguis educationis programmata e decennio 197Amerindicis communitatibus sint, post constitutionalem reformationem exeunte decennio 200 ista programmata novum incitamentum accepere et textus librique gratuiti amplius duodecim Amerindicis linguis producuntur
Decem annis post 1970, Mexicum formula educationis e longinquo per communicationesvia satellitis statuit ad attingendas parvas rusticas Amerindicasque communitates inaccessibilis alia per media. Scholae ista formula utentes in Mexicum telesecundariae nuncupantur. Quod ad educationem secundariam spectat, institutio e longinquo in Mexico etiam aliquibus civitatibus Mesoamericanis ac Columbiae transmittitur et est in usu aliquibus in meridiani Civitatum Foederatarum regionibus velut educationis rationes bilinguae. Sunt in civitate circiter triginta milia telesecundariarum et circiter millio telesecundariae discipulorum.
Valetudo
Paucis annis post 1990, Mexicum in tempus transitionis quod ad incolarum valetudinem spectat intravit, et aliqui indices, inter quos index mortalitatis, similes inventis in evolutis civitatibus sunt. Quamvis omnes Mexicani medicam curam e civitate accipere possint, 50.3 milliones Mexicanorum rationem valetudinariam anno 2002 non possidebant. Conatus facti sunt ut iste hominum numerus crescat, et praesens administratio habet in animo universale valetudinarium systema usque ad 2011 complere.
Medica Mexici infrastructura in maxima parte optima est et praecipuis urbibus excellere potest, sed rusticis in tractis et Amerindicis communitatibus tegmen medicum inops est, quod eos cogit ire in urbanam aream proximam ut medicam curationem specializatam accipiant.
Valetudinariarum curarum privatis in institutis pretium et remediorum praescriptio in Mexico paulum parabiliores quam suorum oeconomicorum Americae Septentrionalis sociorum media sunt.
Salubritas
Quamquam Mexicum elatius se gerit quia unum optimorum organismorum aquae potabili operantium salubritatisque in America Latina habet, quoque aliquos apparatus numere male functos possidet. Aquae salubritatisque diaconiarum accessus, efficientia qualitasque multum inter varios locos variant, dependentes ex evolutionis gradu quem isti loci habeant. Plerumque, aquae salubritatisque campus problemata velut parvam technicam commercialemque efficientiam in diaconia praebenda, inadaequatam deficentemque qualitatem diaconiarum subministrandae aquae salubritatisque, praesertim erga cloacarum gestionem relatum, et insufficiens tegmen in pauperrimis ruralibus zonis patitur.
↑Quemadmodum scriptores varii appellaverunt: Francisci Cervantis de Salazar, Ad exercitia Linguae Latinae dialogi (1554); Ioannis Ludovici Gotofredi, Archontologia cosmica (1628).
Bethell, Leslie. 1990. La América precolombina y la conquista. Historia de América Latina, 1. Barcinonae: Cambridge University Press. ISBN 84-7423-436-0.
Carmack M. Robert, ed. 1996. The legacy of Mesoamérica: history and culture of a Native American civilization. Nova Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0-13-337445-9.
Diehl, Richard. 1973. Political evolution and the formative period of Mesoamerica. ASIN: B0006WBTKC.
López Austin, Alfredo, y Leonardo Luján López. 2001. El pasado indígena. Fondo de Cultura Económica: El Colegio de México. México. ISBN 968-16-6434-5.
Revista Arqueología Mexicana. 2000. Atlas del México Prehispánico. Núm. especial 3. Mexici D.F.: Editorial Raíces.
Historia recentior
Beezley, William H. 2011. Mexico in World History. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-515381-1.
Richmond, Douglas W. 2002. The Mexican Nation: Historical Continuity and Modern Change. Upper Saddle River: Prentice-Hall. ISBN 0-13-092227-7.
Roman Catholic basilica, a landmark of Rome, Italy For the church in Venice, see Santi Giovanni e Paolo, Venice. Church in Rome, ItalySanti Giovanni e Paolo al CelioBasilica of Saints John and Paul on the Caelian HillBasilica dei Santi Giovanni e PaoloExterior viewClick on the map for a fullscreen view41°53′11″N 12°29′32″E / 41.8864°N 12.4922°E / 41.8864; 12.4922LocationPiazza Dei SS. Giovanni e Paolo, RomeCountryItalyLanguage(s)ItalianDenominationCatholicT...
Untuk pengertian lain, lihat Tompobulu (disambiguasi). Koordinat: 5°08′37″S 119°39′38″E / 5.1434885°S 119.6604912°E / -5.1434885; 119.6604912 TompobuluᨈᨚᨇᨚᨅᨘᨒᨘᨈᨚᨄᨚᨅᨘᨒᨘDesaNegara IndonesiaProvinsiSulawesi SelatanKabupatenMarosKecamatanTompobuluKode pos90565[1]Kode Kemendagri73.09.11.2001 Luas91,98 km² tahun 2017Jumlah penduduk3.628 jiwa tahun 2017Kepadatan39,44 jiwa/km² tahun 2017Jumlah RT14Jumlah RW5 Tompobulu ...
يفتقر محتوى هذه المقالة إلى الاستشهاد بمصادر. فضلاً، ساهم في تطوير هذه المقالة من خلال إضافة مصادر موثوق بها. أي معلومات غير موثقة يمكن التشكيك بها وإزالتها. (يونيو 2023) محطة قطار بئر يعقوبمعلومات عامةالتقسيم الإداري بئر يعقوب البلد إسرائيل الخطوط Lod–Ashkelon railway (en) المحطات...
初代受賞者のジェリー・ウェストはファイナル敗退チームから選ばれた唯一のMVPである NBAファイナル最優秀選手賞 (NBA Finals Most Valuable Player Award) は、北米プロバスケットボールリーグNBAにおいて、NBAファイナルで最も活躍した選手に与えられる賞である。1969年に創設された。賞は9のメディアメンバーのファイナルラウンド終了後に行われる投票において最も得票の高か...
SoboKelurahanKantor Kelurahan SoboPeta lokasi Kelurahan SoboNegara IndonesiaProvinsiJawa TimurKabupatenBanyuwangiKecamatanBanyuwangiKodepos68418Kode Kemendagri35.10.16.1002 Kode BPS3510180002 Luas... km2Jumlah penduduk... jiwaKepadatan... jiwa/km2 Untuk pengertian lain, lihat Sobo. Sobo adalah sebuah kelurahan di wilayah Kecamatan Banyuwangi, Kabupaten Banyuwangi, Provinsi Jawa Timur, Indonesia. Pembagian Wilayah Kelurahan Sobo terdiri dari 4 lingkungan Lingkungan Gareng Lingkungan Karan...
هذه المقالة يتيمة إذ تصل إليها مقالات أخرى قليلة جدًا. فضلًا، ساعد بإضافة وصلة إليها في مقالات متعلقة بها. (فبراير 2016) يفتقر محتوى هذه المقالة إلى الاستشهاد بمصادر. فضلاً، ساهم في تطوير هذه المقالة من خلال إضافة مصادر موثوق بها. أي معلومات غير موثقة يمكن التشكيك بها وإزالتها...
Este artigo ou secção contém uma lista de referências no fim do texto, mas as suas fontes não são claras porque não são citadas no corpo do artigo, o que compromete a confiabilidade das informações. Ajude a melhorar este artigo inserindo citações no corpo do artigo. (Novembro de 2020) Porto das Cinco RibeirasLocalizaçãoLocalização Açores Portugaleditar - editar código-fonte - editar Wikidata Porto das Cinco Ribeiras, ilha Terceira, Açores. O Porto das Cinco Ribeiras é...
Torneo de Viña del Mar 2012 ATP World TourDatos generalesSede Viña del MarChile ChileCategoría ATP World Tour Serie 250Fecha 2012Edición 18Superficie Polvo de ladrilloCuadro 28 (Individuales)16 (Dobles)Organizador Asociación de Tenistas ProfesionalesPremio USD 398.250 Sitio oficial [editar datos en Wikidata] El Torneo de Viña del Mar (VTR Open) es un torneo de tenis que se juega en arcilla. El año 2010 retornó a Santiago; pero debido a la baja afluencia de espectadores,...
Coup d'état led by Romanian king Michael I This article needs additional citations for verification. Please help improve this article by adding citations to reliable sources. Unsourced material may be challenged and removed.Find sources: 1944 Romanian coup d'état – news · newspapers · books · scholar · JSTOR (September 2022) (Learn how and when to remove this template message) 1944 Romanian coup d'étatKing Michael I of Romania, arrested AntonescuDat...
Former railway station in Victoria, Australia RobinvaleTrack side of the Robinvale station buildingGeneral informationLine(s)RobinvalePlatforms1Tracks1Other informationStatusClosedHistoryOpened1924ClosedTo passengers on 3 June 1978Services Preceding station Disused railways Following station Bannerton Robinvale line Terminus List of closed railway stations in Victoria Robinvale station in Robinvale, Victoria, Australia, is the terminus of the Robinval...
Damnatio memoriae (lateinisch für „Verdammung des Andenkens“) bedeutet die Verfluchung und demonstrative Tilgung des Andenkens an eine Person durch die Nachwelt. Der Begriff bezieht sich vor allem auf Handlungen im Römischen Reich, ist selbst aber eine moderne Neuschöpfung. In der Antike sprach man von der abolitio nominis. Die Namen besonders verachteter und verhasster Personen wurden aus sämtlichen Annalen getilgt, sämtliche erreichbaren Bildnisse und Inschriften wurden zerstört, ...
Political party in South Africa This article is about the political party founded in 2007 in the Western Cape. For the National People's Party led by Amichand Rajbansi in the House of Delegates, see National People's Party (South Africa, 1981). National People's Party LeaderJohan van NiekerkPresidentBadih ChaabanSecond Deputy PresidentJameelah DanielsNational CoordinatorPetrus RoodtmanChief Executive OfficerFarriet StemmetDirector of IntelligenceAndrew LyonFounded30 September 2007...
Indian television actor Kapil AryaNationalityIndianOccupationActorYears active2010–presentSpouse Gurpreet Bedi (m. 2021) Kapil Arya (born 21 February) is an Indian actor[1][2] best known for his role of sub inspector Aditya in Life OK's SuperCops Vs SuperVillains and Bhagwan Shiva in Jag Janani Maa Vaishno Devi – Kahani Mata Rani Ki. Career Kapil started his television career with SuperCops vs Supervillains in 2012 playing the role of su...
Ottoman princess, daughter of Abdulmejid I In this Ottoman Turkish style name, the given name is Mediha, the title is Sultan, and there is no family name. Mediha SultanBorn(1856-07-30)30 July 1856Dolmabahçe Palace, Constantinople, Ottoman Empire (now Istanbul, Turkey)Died9 November 1928(1928-11-09) (aged 72)Nice, FranceBurialFranceSpouse Necib Pasha (m. 1879; died 1885) Ferid Pasha (m. 1886; ...
1922 United States Senate election in Vermont ← 1916 November 7, 1922 (1922-11-07) 1928 → Nominee Frank L. Greene William Mayo Party Republican Democratic Popular vote 47,669 21,375 Percentage 69.04% 30.95% U.S. senator before election Carroll S. Page Republican Elected U.S. Senator Frank L. Greene Republican Elections in Vermont Federal government Presidential elections 1792 1796 1800 1804 1808 1812 1816 1820 1824 1828 1832 1836 1840 1844 1848...
English engraver and natural history author (1753–1828) Thomas BewickPortrait by James RamsayBornc. (1753-08-11)11 August 1753Mickley, Northumberland, EnglandDied8 November 1828(1828-11-08) (aged 75)Gateshead, Durham, EnglandOccupationsWood engravernatural history authorSpouse Isabella Elliott (m. 1786; died 1826)Children4, including Jane Thomas Bewick (c. 11 August 1753 – 8 November 1828) was an English wood-engraver and natu...
Teena Marie discographyStudio albums14Compilation albums13Singles35 The discography of Teena Marie, an American R&B and soul singer, consists of 14 studio albums, 13 compilation albums, and 35 singles since her debut album Wild and Peaceful in 1979. She has been awarded with two gold albums and has 6 top-ten albums and 7 top-ten singles on the United States R&B charts. Albums Studio albums Year Album Peak chart positions Certifications Record Label US[1] USR&B[1] C...