Hiems (-mis, f.) est unum e quattuor temporibus anni, spatium temporis inter autumnum et ver, i. e. illorum trium mensium inter solstitium et aequinoctium.
De hieme naturali
Hiems tempus frigidissimum anni est, quamobrem hieme saepe ningit. Dies solstitii hiemalis a brevitate bruma (< brevima 'brevissima') vocatur.
Nonnulla animalia, velut ursi et talpae, hieme dormire solent.
De hieme apud poetas
Interdum tempestates vehementiores apud poetas hiemes appellantur. Confer enim Claudianum, qui in praefatione libri de raptu Proserpinae primi de Iasone, Aesonis filio, duce Argonautarum, "iam vagus" scripsit "irrumpit pelagus caelumque secutus / Aegaeas hiemes Ioniumque domat."
Saepius autem hiems a poetis metaphorice ad senectutem vel ad finem vitae refertur. Horatius enim in libri primi carmine vicesimo quinto Lydiam meretricem querentem fecit "laeta quod pubes hedera virenti / gaudeat pulla magis atque myrto, / aridas frondes hiemis sodali / dedicet Euro."
Astronomia
In astronomia incipit hiems die solstitii hiemis:
Sententia
Bibliographia