Insula Curacensis[1] aut Curacium (Batave; Curaçao et Papiamentice; Kòrsou), insula in Meridionali Mari Caribico est, iuxta Venetiolanum litus. Natio Curacensis (Batave; Land Curaçao et Papiamentice; Pais Kòrsou), praecipuam insulam praeter parvam, desertam insulam Parvam Curacensem (Batave; Klein Curaçao et Papiamentice; Klein Kòrsou) includens, Regnum Nederlandiae natio constituens est. Eius caput Gulielmopolis (Batave et Papiamentice; Willemstad)[2] .
Curacensis maxima et cum maximo incolarum numero trium insularum ABC (quae sunt Aruba, Bonus Aër et Curacensis) Antillarum Minorum, speciatim Antillarum Adversus Ventum. 444 chiliometrorum quadratorum lata est. E Kalendis Ianuariis 2009 141 766 incolarum habet.
Ante 10 Octobris 2010, ubi Antillae Nederlandenses dissolutae sunt, Curacensis velut Territorium Insulare Curacense (Batave; Eilandgebied Curaçao, Papiamentice; Teritorio Insular di Kòrsou), unum quinque territoriorum insularium antiquarum Antillarum Nederlandensium administrabatur. Codices nationis ISO 3166-1 alpha-3 CUW et ISO 3166-1 alpha-2 CW Curacensi assignati sunt, sed dominium interretiale ccTLD .cw adhuc in usu non est.
Notae