Christophorus Columbus, qui in Americam anno 1492 adventus terram quam videbat putabat esse Indiam, indigenas quos invenit Indos appellavit. Hoc errato mox monstrato, nomen tamen Indus diu duravit. Hodie, historici multis aliis nominibus utuntur: in America LatinaAmerindi,[3] in Civitatibus FoederatisIndigenae Americani,[4] et in CanadaNationes Primae.[5] In Civitatibus Foederatis, ambo nomina, Indi Americani et Indigenae Americani, significant omnes gentes qui vivebant in America ante adventum hominum Europaeorum, sed Canadienses distinguunt inter Nationes Primae et gentes Escimaei et Metis; Escimaei serius in regionemarcticam venerunt, Metis a stirpibus Indorum et Scotorum orti sunt.
De originibus civilizationum Indorum Americanorum
Primi homines qui ad Americam advenerunt putantur fuisse venatores qui vestigia elephantiprimigenii, mastodontis, et bisonis trans fretum Beringianum secuti sunt. Aetate glaciali exeunte, cum magnae moles glaciei apud polos orbis terrarum liquefacere coeperunt, omnia maria et oceani creverunt nova aqua infusa, qua de causa continens Americae ab Asia secreta est. Testimonia sunt,[6] ut iam anno noveni millesimo a.C.n. venatores antres acuminis Americae meridianae habitarent. Sed paulatim bestiae, venatoribus Indis Americanis subiectae, in tota America causa commutationis condicionum moriebantur. Itaque in agricultura progrediebantur. Octoni millesimo anno a.C.n. in MexicoPeruviaque per agros colebantur.[7]
Indi Americani circumiectis se accommodabant, piscatores, venatores vagi, collectores, aut sedem stabilem et domicilium habentes agricolae fiebant. Coluerunt maizum, cucurbitam, et patatas. In America et meridionali et media, magni cultus oppidani plerumque crescebant. Temistitlana, caput Imperii Azteci, erat una ex amplissimis orbis terrarum urbibus.[8] In occidente meridionali Civitatium Foederatarum Americae, domicilia lutea, nomine Pueblos, cum ferme 500 conclavibus aedificatae sunt.[9]
Plurimi Indi Americani iter facientes pedibus iebant, et onera sponte vehebant, quia nec equos nec cornutos habebant. Imperium autem Incae habebat genera cameli quae lamas, alpacas, et vicugnas appellantur.
De temporibus post adventum Europaeorum
Adventum Europaeorum saeculis sexto decimo et septimo decimo valde vitas Indorum Americanum commutavit forma mala et bona.
Ante hominum Europaeorum adventum, Indorum numerus, ut consensus habet, erat circum 50 000 000.[10] Sed Europaei inscienter pestesmorbos, sicut variola, late distribuerunt.[11] Quamobrem, multi Indi moriebantur, ut anno 1650 solum circum 8 000 000 manerent.[12]
Commutatio politica et morbus non fuerunt unici eventus invasionis Europaeorum. Europaei Indos in servos quoque fecerunt. Etenim, ob infrequentiam indorum in multis locis, Europaei etiam servos Africanos importaverunt.
Hodie, plurimi incolae, qui in Mexico, Media America, et America Meridionali vivunt, sunt progeniei Indorum et Hispanorum. Plurimi homines, qui tantum progeniei Indorum sunt, vivunt in Guatemala, Peruvia, et Bolivia, ubi etiam hodie linguis Indigenis multi loquuntur. Linguis Hispanica et Lusitanica et Francica per Americas late diffusis, maior Americae pars America Latina dicitur.
↑ "La catastrophe démographique" (Latine: "Catastropha Demographica") in libro L'Histoire n° 322, Iulii-Augusti 2007, p.17.
Bibliographia
J. Víctor Moreno-Mayar et al. 3 Ianuarii 2018. "Terminal Pleistocene Alaskan genome reveals first founding population of Native Americans." Nature Letters.Epitome