Philippinae[1] (-arum, fpl.; vulgo: Pilipinas), seu plenius Insulae Philippinae[2][3][4], est nomen quod quasdam insulas designat Asiae australis-orientalis in occidentali Oceani Pacifici litore sitas, et Rempublicam Philippinarum quoque, cui caput est Manila, has insulas regentem. Insulae Philippinae nomen trahunt a Philippo IIregeHispanorum.[5] Praeses hodiernus est Ferdinand "Bongbong" Marcos, qui per suffragium universale electus est anno 2022.
Regio, quae ex 7107 insulis constat, ex altera parte ad Mare Philippinum ex altera ad Sinense spectans, divisa est in partes tres, quarum prima pars septentrionalis appellatur Luconia (vulgo: Luzon) sive Luzonia, secunda media Visayana et tertia meridionalis Mindanaum.
Linguae publicae sunt Anglica et Philippinica. Philippinica significat formam altam linguae Tagalae (vulgo: Tagalog), quae ut sermo patrius vel lingua franca adhibetur et numerum loquentium maximum habet. Homines circa 170 quidem linguis vernaculis utuntur. Maximae post Tagalam numero locutorum linguae sunt sermones Caebuanus et Ilocanus. Lingua Hispanica in insulis Philippinis fere exstincta est; litteraturam tamen valde ingentem reliquit et in multis verbis omnium linguarum Philippinarum inveniri potest.
Archipelagus Philippinarum ex plus septem milibus insularum constat. Omnis terra est plus quam centum pedum milia. Equidem Philippinae partim circumdantur ab Oceano Pacifico. Indonesia est ad meridiem sita; Paeninsula Indosinensis ad occasum; Taivania ad aquilonem. Manila, urbs princeps portusque Philippinarum, est locus in insula Luzonia situs. Quamquam Manila non est magna urbs in Philippinis, Urbs Quezon est suburbium Manilae et habet plurimos incolas. Philippinae sunt calidae umidaeque.
Philippinae in quinque super-regiones et 81 provincias dividuntur: