Numerus: 5 866 139 Sermo publicus: Anglice, lingua Malaica, Lingua Mandarina, lingua Tamulica Zona horaria: UTC+8, Singapore Standard Time, Asia/Singapore Moneta: Singapore dollar
Emporium antiquum hic positum nomen IavanicumTumasik(en) habuit, sed civitati insulari mediaevali nuncupatio Sanscritica सिङ्गापुर Siṅgāpura data est. Quod nomen LusitaneSingapura sonat, itidem Latine. Adiectiva Latina "Singapuranus",[1][2] "Singapurensis"[3] et "Singaporensis" reperiuntur.[4] Linguis quattuor huius civitatis publicis nomen sonat AngliceSingapore, MalaiceSingapura, Tamulice சிங்கப்பூர் Siṅkappur, Sinice 新加坡.
De origine nominis disputatur. In Annalibus Malaicis, chronicis traditionalibus, eo venisse asseveratur princeps origine Srivijayanus, qui nuper ad litora advectus leone in silva viso urbem condiderit Singapuramque nuncupaverit i.e. "urbem leonis"; quae fabula a Singapuranis fere omnibus recipitur. Eruditi autem, verbum Sanscriticum सिङ्ह siṅha "leonem" significare sed non सिङ्ग siṅga leonesque Aureae Chersonesi nunquam frequentavisse monentes,[5] nomen Singapura "urbem morationis, mansionem" interpretant, e verbo Malaicosinggah "morare".[6]
Origines et historia
In hac insula emporium modestum iam temporibus antiquis conditum esse confitetur, nomine Tumasik. Neque annum neque saeculum originis constat, quibusdam iam saeculo II p.C.n. conditum asseverantibus, aliis multo tardius. Medio saeculo XIV mercator SinensisWang Dayuan in opere cuius titulus est Daoyi zhilüe incolas huius insulae curiose describit, "indigenas Sinensesque coniuncte habitantes".[7]
Singapurae clima est tropicum silvarum pluvialium per enumerationem Köppen–Geiger, hippalo inter Novembrem et Ianuarium, statione calidissima mensibus Aprili et Maio; temperatura aëris media inter 26° et 28°, minima inter 23° et 25°, maxima inter 30° et 32°, sed minima extrema usque hodie nota 19.4°, maxima extrema 36°; pluviis mense Iunio ad 162 mm tantum, mense Decembri 287 mm, anno toto non minus quam 2 342 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 178 accidentibus; humiditate relativa inter mensuras 83% et 87% reperta, horis solis fulgentis mense Novembri 130, mense Martio 193, per annum totum 2 022 repertis.[8]
Kevin Tan, Peng Er Lam, Lee's Lieutenants: Singapore's Old Guard. Londinii: Allen & Unwin, 1999. ISBN 978-1-86448-639-1
Richard O. Winstedt, A History of Malaya. Editio recensa/ Singapurae: Marican and Sons, 1962
Richard O. Winstedt, "A Note on the Founding of Singapore" in Journal of Southeast Asian History vol. 5 (1964) pp. 15-16 JSTOR
De populis
Khun Eng Kuah-Pearce, State, Society, and Religious Engineering: Towards a Reformist Buddhism in Singapore. Singapurae: Institute of Southeast Asian Studies, 2009. ISBN 978-981-230-865-8 (Paginae selectae apud Google Books)
Kamaludeen Mohamed Nasir, Alexius A. Pereira, Bryan S. Turner, Muslims in Singapore: Piety, politics and policies. Londinii: Routledge, 2009. ISBN 978-1-135-27595-2 (Paginae selectae apud Google Books)
J. Norman Parmer, "City of the Lion" in Wilson Quarterly vol. 7 no. 5 (1983) pp. 48-65 JSTOR
Michael D. Barr, Zlatko Skrbiš, Constructing Singapore: Elitism, Ethnicity and the Nation-building Project. Hafniae: Nordic Instotute of Asian Studies, 2008. ISBN 978-87-7694-029-4 (Paginae selectae apud Google Books)
R. S. Milne, Diane K. Mauzy, Singapore Politics under the People's Action Party. Londinii: Routledge, 2002. ISBN 0-415-24653-9
Hussin Mutalib, Parties and politics: a study of opposition parties and PAP in Singapore. Singapurae: Eastern Universities Press, 2003. ISBN 978-981-210-211-9
Kamaludeen Mohamed Nasir, Bryan S. Turner, The Future of Singapore: Population, Society and the Nature of the State. Londinii: Routledge, 2014. ISBN 978-1-134-74020-8 (Paginae selectae apud Google Books)
Garry Rodan, Transparency and Authoritarian Rule in Southeast Asia: Singapore and Malaysia. Londinii: Taylor & Francis, 2004. ISBN 978-0-203-42101-7
Francis T. Seow, Beyond Suspicion?: The Singapore Judiciary. Novo Portu: Yale University Southeast Asia Studies, 2006. ISBN 978-0-938692-87-4