Pisphecum
Pisphecum: insigne
Civitas :
Kyrgyzstania Locus :
42°52′0″N 74°34′0″E Numerus incolarum :
1 145 044 Zona horaria :
UTC+06:00 Situs interretialis Nomen officiale :
Бишкек
Gestio
Praefectus :
Aziz Surakmatov Procuratio superior :
Kyrgyzstania
Geographia
Superficies : 127 chiliometrum quadratum Territoria finitima : Chuy Region
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae :
Philadelphia Iordaniae , Ancyra , Fontes Coloratenses , Smyrna , Casbinum , Almata , Astana , Kiovia , Minscum , Petropolis , Doha , Chemnicium , Wuhan , Asgabat , Samsun , Trapezus , Leodium , Shenzhen , Lianyungang
Tabula aut despectus
Pisphecum: situs
Pisphecum [ 1] (Chirgisice Бишкек , tr. Biškek ) est regionis Tzuensis , urbem circumdantis, et Chirgisiae omnis caput , dum urbs ipsa unitas regionalis in Chirgisia est. Creditur eius nomen e Chirgisico vocabulo equae lac fermentatum sive cosmos (Chirgisice кымыз , Russice кумыс ), nationalem Chirgisicam potionem, significante ortum esse. Est situm in Valle Tzuensi , apud fluminum Alaärtzae (Russice et Chirgisice Ала-Арча ) et Alamedinis (Russice Аламедин , Chirgisice Аламүдүн ) cursus, et apud pedem Montium Chirgisicorum, pauca chiliometra e Kazachstania . Eius altitudo 850 metra super aequore maris est. 631 300 incolas habent, quorum 66% Russicae originis sunt. Solum 13% Chirgisi sunt.
Historia
Urbanus Pispheci prospectus.
Originarie, quod manet caravanae statio (possibiliter a Sogdianis condita) in Viae Sericariae uno duorum ramorum per Iugum Tianschanicum est.
Urbs anno 1825 ab Uzbeco Chanatu Cocandensi lutea fortalitia munita est.
Pisphecum anno 1878 velut Russica fortalicia Pispecensis (Russice Пишпек ) denuo conditum est, inter 1926 et 1991 urbs cognita est velut Frunze (Russice Фрунзе ) e Bolsevīco militari duce Michaele Frunze .
Notae
↑ Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 529. Cf. binomen Gigantomilax pischpekensis Simroth, 1910 .
Nexus externi