Dušanbe seu litteris Cyrillicis Душанбе est maxima urbs et caput Tadzikistaniae. Numerus incolarum urbis 720 300 anno 2010 esse censebatur. Nomen significat diem Lunae, quod eo fit, ut in vico olim in loco urbis sito mercatum saepe die Lunae haberetur. Annis 1929-1961 autem Stalinabad[1] nominata erat secundum Iosephum Stalin. Dusanbe sita est in confluente duorum amnium, Varzob et Kofarnihon.