Nativitas: 18 Decembris 1878; Goridis Obitus: 5 Martii 1953; Kuntsevo Dacha Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica Nomen nativum: იოსებ ბესარიონის ძე ჯუღაშვილი
Familia
Genitores: Besarion Jughashvili; Keke Geladze Coniunx: Ekaterina Svanidze, Nadezhda Alliluyeva Proles: Yakov Dzhugashvili, Konstantin Kuzakov, unnamed boy Jughashvili (1916), Alexander Davydov, Vasily Dzhugashvili, Artem Sergeev, Svetlana Alliluyeva Familia: Stalin family
Iosephus Vissarioni filius J̌uḡašvili, pseudonymum Stalin (de verbo сталь 'chalybs') accepturum, natus est Goride[3] in urbeGeorgiae (quae illo tempore pars Imperii Russici erat), filius sutoris Bessarionis J̌uḡašvili uxorisque Catharinae Geladze. Anno 1894 studium suum in quadam scholareligiosorum huius urbis complevit. Dein in seminario Orthodoxo in urbe Tripheli (nunc capite Georgiae) studebat; e quo anno 1899 exclusus est.
Rerum novarum suasor post annum 1903bolsevicus factus est, eius causa quotiens arrestationibus et exsiliis adfectabatur.
Post res novas Octobres in Russia factas annis 1917 ad 1922 investigator popularis (i.e. 'minister') rerum gentilium fuit. Anno 1922 factus est generalis Comitatus Medius Factionis Communisticae secretarius, quod officium ad mortem administrabat. Vladimiro Lenin mortuo Stalin inter quattuor annos vim apprehendit. In pugna de summa auctoritate gesta aemulos suos vicit et illos ut plurimum delevit, deinde imperio potebat Unionis Sovieticae. Vi capta hostes suos ex illa pulsit, e. g. Leonem Trotski.
Stalin multa coercitiones perfecit. Res gesta eius extrema prima fuit anno 1932: Agricolas Unionis Sovieticae in praedia collectiva (vulgo kolchozy) adire iussit. Eo facto paene vim suam amisit (dies partis communisticae anno 1934). Itaque terrorem fecit; cuius culmen, Ežovščina vocatum (secundum nomen Nicolai Ežov, tunc comissarius popularis rerum internarum), annis 1937 et 1938 erat. Finis terroris solum post annos 1939–1940, post mortem Nicolai Ežov (qui etiam supplicium sumpsit), fit.
Stalin vidit bellum unum novum venturum, itaque servandae causa Unionis Sovieticae cum dictatore GermaniaeHitler pactum fecit, ut bellum inter ambas terras non fieret. Stalin ipse bellum contra Finniam, "Bellum Hiemale" vocatum, gerere voluit fiendae zonis servandae causa Leninopoli?. Cum Finnia bene pugnaret, Unio Sovietica vicit in hoc bello. Bellum maximum autem Stalini erat contra Germaniam ab Adolpho Hitler ductam. Die 22 Iunii anni 1941exercitus Germanicus Unionem Sovieticam offendit bellum, illic Bellum Magnum Patrium nominatum, incipiens. Tempore belli Stalin, qui initio monitus tamen nullum fecit, depressione venit, fuit supremus omnium copiarum Unionis Sovieticae praefectus.?
Post Bellum Magnum Patrioticum Stalin participebat in restitutione oeconomiae Soveticae. Et oeconomia Sovetica fuit restitutum ad annum 1950.
Hodie opera dictatoris Stalin pessima a multis videntur, sed opiniones variae sunt: alii dicunt Stalin scelerum suorum causa malum fuisse; alii dicunt Stalin bonum fuisse victoriae super Germanos causa. In Unione Sovietica iam anno 1956 (in concilio vicensimo Factionis Communisticae Unionis Sovieticae) Stalin damnatus, sed aevo Brežneviano Stalin reputatus est. In Sinis, Mao Zedong statuit operum Stalin 70% bonum, 30% mala fuisse.
Henig, Ruth Beatrice. 2000. The Origins of the Second World War, 1933–41. Routledge. ISBN 0-415-33262-1.
Nekrich, Aleksandr Moiseevich, Adam Bruno Ulam, et Gregory L. Freeze. 1997. Pariahs, Partners, Predators: German-Soviet Relations, 1922–1941. Columbia University Press. ISBN 0-231-10676-9.