Nomen Asiae austro-orientalis originem admodum novellum habet; anno enim 1943 socii secundum bellum mundanum gerentes, praecipue Anglice loquentes, directionem statuerunt exercituum in hac regione pugnantes nomine South East Asia Command, scilicet 'Asiae Orientalis Meridionalis Directio'. Regionem continentalem antea varia nomina designaverant, inter quae Suvarnabhumi, Chersonesus Aurea, Indosina. In regione insulari seu Indiis Orientalibus, Archipelagus Malaius et Archipelagus Philippinus separatim recognoscuntur.
Akira Matsuyama, Traditional Dietary Culture Of Southeast Asia: its formation and pedigree. Londinii: Kegan Paul, 2003 (Paginae selectae apud Google Books)