Secundum bellum mundanum,[1] sive secundum bellum mundiale,[2] vel Bellum Orbis Terrarum II,[3] quod in mundo ab anno 1939 usque ad annum 1945 saeviebat, hoc nomine appellatur quod alterum bellum fuit quo fere omnes totius orbis terrarum civitates pugnabant. Fuit tantae magnitudinis, ut etiam primum bellum mundanum diritate longe antecesserit et ingens adeo numerus hominum occisus sit: primo bello 9 milliones militum ceciderant; secundo bello mundano circa quinquaginta et quinque milliones vitam amiserunt. Dum bellum geritur, sex milliones Iudaeorum interfecti sunt in caede civili quae postea Shoa appellari coepta est, Adolfo Hitler, Henrico Himmler, aliisque nazistis auctoribus. Et bellum maximum et summa Iudaeorum caedes adhuc manent vulnus in permultorum hominum mente ac memoria.
Hitler civitates Germaniae finitimas vastare coepit. Mense Augusto anno 1939, Germaniae et Unioni Sovieticae placuit, ne altera civitas alteram adgrederetur. Hoc pacto, Germania Poloniam die 1 Septembris eiusdem anni invasit. Legiones Polonorum pro patria unam mensem bellabant, legionibus Sovieticis die 17 Septembris quoque invadentibus. Polonia haud multo negotio victa Germani copias mense Martio 1940 contra DaniamNorvegiamque convertunt et Maio in Nederlandiam, Belgicam, Luxemburgum, Franciam irrumpunt, quas terras facile anno fere 1940 vincunt, Lutetiamque occupant. Deinde in Britanniae insulam impetum aerium facere incipiunt. Proelio aerio aliquas post menses confecto Germani se Britanniam invadere non posse viderunt quod copiae Britannicae in Britannia ad Germanos repellendum positae erant. Interea, in Asia Iaponia in Coream anno 1910 incucurrerat et in Mandshuriam anno 1931. Hoc bellum dici potest etiam secundum bellum esse inter Sinam et Iaponiam , 7 Iulii, 1937,[4][5] quod mersum est in secundum bellum mundanum.
Annus 1941
Depopulata Iugoslavia mense Aprili 1941 et foedere cum Unione Sovietica pacto fracto, die 22 Iunii1941 Hitler insano labore Unionem Sovieticam adortus est. Initio bellum cum Unione Sovietica copiis Germanicis bene evenit.
Die 6 Iunii anni 1944, legiones Americanae, Britannicae, Canadienses exercitus in litore Normannico exposuerunt et in aliquos menses Galliam a dominio nazista liberaverunt.
Annus 1945
Post cladem Germanicorum et Italicorum militum etiam in Italia septemtrionale die 25 Aprilis1945 Mussolini cum amante Clara Petacci fugam e Mediolano in Vallem Telinam conatus est, sed iam die 27 Aprilis veste militis Germanici abditus in vico apud Larium Lacum (Giulino di Mezzegra) manibus militum qui contra potestatem suam pugnabant comprehensus est et insequenti die supplicio adfectus est.
Omnibus victoribus dividendi Germaniam libido erat, quae ergo civitas, bello confecto, in quattuor partes divisa est. Unio Sovietica partem orientalem, dictam "zonam orientalem" (Ostzone) in sua potestate habuit; partes occidentales, "zonas occidentales" (Westzonen, iocose Trizonesia) a Francia, Regno Britanniarum, et Civitatibus Foederatis Americae occupatae sunt. Anno 1949, binae civitates Germanicae creatae sunt: in parte orientali Res publica Democratica Germanica et in regionibus ad occidentem versus Res publica Foederalis Germanica quae anno 1990 contributae sunt. Sed fines istius zonae orientalis et postea rei publicae Germanicae orientalis ad orientem solum usque ad terminum fluviorum Viadri et Nissae (Oder-Neiße-Linie) pertinuerunt; nam regio Ostpreußen "sub administrationem sovieticam", regio inter Poloniam et Oder-Neiße-Linie) "sub administrationem polonicam" statutae sunt, dum tempore unionis binarum Germaniarum faciendae partes istarum duarum civitatum permanserunt.
↑Confer bombardare in Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007)..
↑ 7.07.1Quum Iaponia de facto die 15 Augusti 1945 se dedit, deditio eius officialis more recepto die 2 Septembris eodem anno accidit.
Bibliographia
Adamthwaite, Antonius P. 1992. The Making of the Second World War. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0-415-90716-0.
Brody, J. Kenneth. 1999. The Avoidable War: Pierre Laval and the Politics of Reality, 1935–1936. Transaction Publishers. ISBN 0-7658-0622-3.
Busky, Donaldus F. 2002. Communism in History and Theory: Asia, Africa, and the Americas. Praeger Publishers. ISBN 0-275-97733-1.
Davies, Normannus. 2008. No Simple Victory: World War II in Europe, 1939–1945. Penguin Group. ISBN 0-14-311409-3.
Glantz, David M. 2001. "The Soviet‐German War 1941–45 Myths and Realities: A Survey Essay." [1]
Graham, Helen. 2005. The Spanish Civil War: A Very Short Introduction. Oxford University Press. ISBN 0-19-280377-8.
Hsiung, Iacobus Chieh. 1992. China's Bitter Victory: The War with Japan, 1937–1945. M. E. Sharpe. ISBN 1-56324-246-X.
Jowett, Philippus S., et Stephen Andrew. 2002. The Japanese Army, 1931–45. Osprey Publishing. ISBN 1-84176-353-5.
Kantowicz, Eduardus R. 1999. The rage of nations. William B. Eerdmans Publishing. ISBN 0-8028-4455-3.
Kershaw, Ian. 2001. Hitler, 1936–1945: Nemesis. W. W. Norton & Company. ISBN 0-393-32252-1.
Kitson, Alison. 2001. Germany 1858–1990: Hope, Terror, and Revival. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-913417-5.
Mandelbaum, Michael. 1988. The Fate of Nations: The Search for National Security in the Nineteenth and Twentieth Centuries. Cambridge University Press. ISBN 0-521-35790-X.
Murray, Williamson, et Allan Reed Millett. 2001. A War to Be Won: Fighting the Second World War. Harvard University Press. ISBN 0-674-00680-1.
Myers, Ramon, et Marcus Peattie. 1987. The Japanese Colonial Empire, 1895–1945. Princeton University Press. ISBN 0-691-10222-8.
Preston, Peter. 1998. Pacific Asia in the global system: an introduction. Oxford: Blackwell. ISBN 0-631-20238-2.
Zalampas, Michael. 1989. Adolf Hitler and the Third Reich in American magazines, 1923–1939. Bowling Green University Popular Press. ISBN 0-87972-462-5.
Дашичев В. И. Банкротство стратегии германского фашизма. — М.: Наука, 1973.