Iugoslavia et civitates cum ea foederatae post secundum bellum mundanum .
Iugoslavia, [ 1] etiam dicta Austroslavia, [ 2] antiquitate Illyricum , fuit civitas sui iuris Europaea , dicioni terrarum Slavicarum subiecta.
Die 1 Decembris 1918 , Regnum Serborum, Croatorum, et Slovenorum conditum erat, Serbiam , Montem Nigrum , Macedoniam , Croatiam , Bosniam et Herzegovinam , Sloveniam , Kosoviam includens. Ab anno 1929 , nomen regni Iugoslavia erat, donec anno 1941 , Germania Nazistica regionem occupavit.
Anno 1945 , res publica socialistica Iugoslavia condita erat in formam foederationis. Bello frigido finito Res Publica Iugoslava tabuit, nam iam anno 1991 Croatia, Slovenia, Macedoniaque, et anno 1992 etiam Bosnia et Herzegovina, a civitate discesserunt.
Ab anno 1992 ad annum 2003 , Iugoslavia erat nomen unionis Serbiae et Montis Nigri, cuius unionis dissolutio anno 2006 facta est. Dum libertas civitatum ab anno 1991 ad 2006 , bella stabant quod causa scelus , sicut genocidii et stupri , facta est. Ad illa scelera iudicanda, Tribunal criminibus investigandis in quondam Iugoslavia perpetratis a Consociatione Nationum decretum est.
Nexus interni
Notae