Post bellum civitates foederatae sunt a Iosepho Broz Tito, qui nationis fuit vicesimus alter primus minister (1943-1963) et primus praeses (1953-1980). Quo mortuo, nationalismus in singulis civitatibus floruit, quare, civitates in se bellum gestum ingressae, natio dissoluta est inter annos 1991 et 1992.
Vocabulum iugoslavia est compositum a iug-, quae radix plurimis in linguis Slavicis significat auster, et slav-, unde scilicet nomen Austroslavialingua nostra, i.e. terra Slavorum australium. Quod nomen etiam ante iugoslavia quam sit factum nomen cuiusdam nationis officiale vulgo illo modo nominantur terrae nationum die 1 Decembris anno 1918 in regno Serborum, Croatorum, Slovenorumque foederatarum. Anno 1929Alexander I Karađorđevićdictaturam accepit nomenque regni mutavit in regnum Iugoslaviae. Inter bellum anno 1943 nomen Iugoslavia Democratica Foederativa adhibitum est, deinde 1945Res Publica Populi Foederativa Iugoslaviae, et denique anno 1963 emendationis constitutioni causa Res Publica Socialistica Foederativa Iugoslaviae.