Roma[1] est urbs in Latio ad Tiberimflumen sita, caput Latii atque Italiae. Roma antiqua, quae origo et nucleus hodiernae urbis est, inter septem colles crevit. Urbs ipsa, quae maxima Italiae est, ad tricies centena milia incolarum habet, Roma maior (i.e. Roma cum vicis circumiectis) fere ter et quadragies centena milia.
Rerum gestarum scriptores nostri temporis putant in collibus Romanis iam ante annum 753 a.C.n. nonnullos vicos fuisse et urbem conditam esse (forsitan saeculo septimo a.C.n), cum illi vici antiqui coniuncti essent. Sed iam antea (14000–10000 a.C.n.?) homines in regione habitavisse, ubi postea Roma orta est, ut inventa Palaeolithica et Neolithica demonstrant.[8] Reliquiae autem insequentium temporum sedes antiquissimas obscurant.
A saeculo secundo a.C.n. ineunte, duae factionesnobilitatis de rerum potentia certaverunt, optimates, qui partes senatus sequebantur, et populares, qui populo Romano freti rerum potiri studebant. Eodem tempore multi agricolae aere alieno coacti fundis venditis Romam migraverunt, qua de re latifundia creverunt. Tiberius et Gaius Gracchus cum agros plebi dividere conati essent interfecti sunt. Propter bella continua legiones conscribebantur, quae magis imperatoribus quam rei publicae parebant. Numerus servorum in dies crescebat.
His et aliis rebus pendentibus primo saeculo a.C.n. res publica bellis civilibus vexata est; primo Sulla cum Mario, deinde C. Iulius Caesar cum Pompeio Magno, denique Octavianus cum Marco Antonio de imperio certavit. Praeterea inter annos 73 et 71 a.C.n.Bellum ServileSpartaco duce partes Italiae devastavit. Caesar, qui Galliam sub potestatem Romanam redegerat, adversariis victis per breve tempus solus regnavit, sed Idibus Martiis anno 44 a.C.n. manu coniuratorum BrutoCassioque auctoribus occisus est. Bello Actiaco (31 a.C.n.) pugnato atque Antonio terra marique victo, Octavianus solus imperium obtinuit, cumque multis honoribus decoratus tum praecipue "Augustus" a senatu appellatus est. Ita factum est, ut Augustus non nomine quidem, sed re primus imperator Romanorum fieret.
Illis temporibus urbs Roma iure "caput mundi" dicebatur. Urbi plus quam decena milia incolarum erant, aquaeductus abunde multis centenis balineorum aquas suppeditabant, numerosae viae urbem cum provinciis longinquis coniungebant, vigiles publici incolas ab incendiis iniuriaque tuebantur. Roma ab Augusti successoribus, etiamsi incendium urbis Nerone imperatore hoc tardavit, novis et magnificis aedificiis ornata est.
Quae cum ita essent, aedificia, thermae, aquaeductus etiam Ostrogothis regnantibus conservata sunt, ut Procopius refert. Circiter annum 530 urbi prope centum milia incolarum fuerunt. Cum autem Iustinianus imperator Bello Gothico (535–554) Italiam recuperari regnumque Ostrogothorum excidi iussisset, omnes fere aquaeductus deleti (537), ordo senatorius, qui patrimonium antiquitatis conservaverat, exstinctus, vita urbana paene finita est, ut urbs vix excidium effugeret. Ostrogothi quamquam anno 546 rege Totila Romam anno 539 a Belisario imperatore Imperii Romani Orientalis expugnatam iterum ceperunt, postremo a Romanis tamen victi sunt. Ab anno 554, Roma publice iterum ad Imperium Romanum Orientale pertinebat; anno 608 ante Rostra in Foro RomanoColumna Phocae, ultimum monumentum antiquitatis, erecta est. Re vera autem papae magis magisque disciplinam institutaque rei publicae servaverunt.
"Urbs aeterna"
Iam Tibullus poeta pro Roma epitheton "urbis aeternae" invenerat;[12]Vergilius poeta in Aeneide, quae mox in scholis legebatur et Romanae gentis poema epicum maximi momenti habetur, Iovem praedicentem facit Romam aeternam fore.[13] Etiam Livius pluries verbo aeterno utitur: "in aeternum urbe condita" (4,4,4), "beatam urbem Romanam et invictam et aeternam" (5,7,10), "urbem . . . in aeternam conditam" (28,28,11).
Etiam saeculo quarto quidam scriptores Romam aeternam laudant: Ammianus Marcellinus (fere 333–post 391) affirmat Romam aeternam esse, quod virtus et fortuna in urbe condenda foedus pacis pepigissent, ut urbs post hominum memoriam permaneret.[14]Aurelius Prudentius Clemens (348–post 405) Romam Christianam perfectionem Romae Caesarum esse dixit; Imperium Romanum populos consociasse paceque Romana religioni Christianae viam parasse.[15]
Medio aevo ineunte urbs a Langobardis, Saracenis, Normannis obsessa, capta, spoliata est, ut maxima urbis pars destituta et vix Tiberis ripae habitatae essent. Intra muros antiquos domus habitatae cum ruinis, pratis, vineis miscebantur. Numerus incolarum usque ad annum 700 ad 50 000 minutus est, anno 1000 fere 35 000 incolarum in urbe habitavisse putantur, anno 1377 inter 15 000 et 20 000.[16]
Postquam Langobardi Italiam invaserunt, Roma nomine pars Imperii Romani (Orientalis) remansit, re vera autem papae aequilibrium inter Byzantinos, Francos et Langobardos tenere studuerunt.[17] Anno 729Liutprandus rex Langobardorum Ecclesiae CatholicaeSutrium, oppidum in Latio septentrionali situm, donavit, quo temporalis ecclesiae potestas initium fecit. Anno 756Pippinus III, postquam Langobardos devicit, papae iurisdictionem temporalem Ducatus Romani et totius Exarchatus Ravennae tradidit, ex quo Status Pontificius progressus est.[18] Ex tunc per totum Medium aevum tres potestates de urbe regenda certaverunt: papatus, nobilitas Romana (una cum ducibus militaribus, iudicibus, senatu, populo) et reges Francici sive postea imperatores. Die 25 Decembris anno 800 in festo Nativitatis IesuCarolus Magnus Romae a Leone III papa imperator Imperii Romani coronatus est.
Anno 846Saraceni a Sicilia venientes, etsi ab ipsa urbe prohibiti sunt, tamen Ostiam, portum Romae, vicos in dextra Tiberis ripa sitos et basilicas Vaticanam et Sancti Pauli extra muros vastaverunt. Carolingorum potestate collapsa Roma anarchiae obiecta est: gentes nobiles contra papam, imperatores et inter se pugnabant. Ipse papatus ludibrium nobilitatis factus est, quod historiae Theodorae et filiae eius Marotiae necnon Crescentii minoris demonstrant, illae concubinae et matres plurium paparum, hic potens dominus feudalis, qui contra imperatores Ottones II et III pugnavit.[19]
Hoc tempore urbs libere a senatore sive patricio administrata est. Saeculo duodecimo haec administratio sicut et in aliis urbibus Italicis in commune profecta est. Quae nova civitatis moderandae ratio familias, quae negotiatione ac mercatura divites factae sunt, potentiae participes fecit. Romae controversia de potentia inter papatum et commune acerrime arsit, cum Arnaldus Brixiensis monachus communem sustinere coepit et papa Eugenius III exsul factus est. Eugenio mortuo successor Hadrianus IV potestatem recuperavit, Arnaldus comprehensus et morte punitus est. Innocentio III regnante papatus summum fastigium adeptus est; papa senatum dissolvit et uno senatore permutavit, qui ei subiectus erat.
Anno 1266Carolus I Andegavensis Senator declaratus est, qui cum exercitu in meridiem processit, ut iussu papae gentem Stauficam devinceret. Carolus Studium Urbis, primam Romae universitatem, condidit. Illo tempore, cum cardinales Viterbii congregati in papa eligendo non convenerunt, cives irati eos in aedificio incluserunt, quod tecto nudaverunt, dum papa eligeretur: Ita conclave ortum est. Urbs autem rixis gentium nobilium quassata est: Hannibaldi, Gaetani, Columnenses, Ursinenses, Conti in castris suis super aedificia antiqua erectis se muniebant et inter se pugnabant, ut papatum dominarentur.
Medium aevum exiens
Bonifacius VIII (natus gente Gaetana) annum 1300 primum annum sanctum promulgavit, quo plurimi peregrini Romam adducti sunt. Strenue dominationem papae in rebus et spiritalibus et temporalibus defendit (vide: Doctrina de duplici in ecclesia gladio), frustra tamen: Philippus IV rex Francorum eum Anagniae comprehendi iussit, quod papae causa mortis fuit. Successor eius cum rege Francorum stetit, et aulam papalem Avenniomen transtulit (1309–1377). Papa absente, urbs neglecta est, donec Nicolaus Laurentii, homo plebeius, rerum potitus est, qui amator Romae antiquae renascentiam imperii Romanae desiderabat; populus autem correctiones et emendationes eius reiciens, eum eiecit. Aegidio Albornotio cardinale adiutore revertit, sed mox a populo necatus est. Albornotius tandem urbem, quae anno 1377 iterum sedes papae facta est, in potestatem papalem redegit. Reditu papae magnum schisma occidentale (1377-1418) excitatum est, quo ecclesia per quadraginta annos concutiebatur. Anno 1418, Concilium Constantiense schismatis finem fecit et Martinum V papam elegit. Quo regnante Romae saeculum coepit pacis.
Commutatio autem fortunae incidit, cum die 6 Maii1527militesimperatorisCaroli V urbem ingressi sunt et vastaverunt; hunc casum historici Italici il sacco di Roma appellant, id est Latinedireptionem Romae.Landsknecti, quorum maxima pars Protestantes erant, iam diu nulla stipendia acceperant; cupiditate effrenati et partim odio ecclesiae Romanae commoti urbem spoliaverunt, ut fere 90 partes artificiorum direptae[21] et 20 000, ut putatur, pristinorum 55 000 incolarum interfecti aut morbis consumpti sint.[22] Cum Papa Clemens VII in Castello Sancti Angeli oppugnatus die 7 Iunii 1527 denique se dedisset, urbs vastata et ad paupertatem redacta, Renascentia Romae finita erat.
Reformatio Catholica et tempus Barocum
Post Romam direptam, mores urbani mutati sunt: Clementis VII papae successor Paulus IIIFarnesius anno 1545Concilium Tridentinum indixit, cuius consiliis ad effectum adducendis Reformatio Catholica sive Contrareformatio, quae dicitur, profecta est. Artes, antea sublimes et antiquis aemulae, nunc magis religioni docendae serviverunt, et hominibus simplicibus facilius erant tcomprehensibiles. Ipsum Michaelem Angelum Clemens VII anno 1534ultimum iudicium in Sacello Sixtino depingere iussit (confectum 1536–1541, Paulo III regnante), quo omnes horrorem direptionis Romae memorantes ad conversionem morum suorum vocati sunt.
Postquam ecclesia iterum confirmata est, Roma novis monumentis, quibus papatus restitutus celebrabatur, et permultis ecclesiis ornata est. Familiae nobiles (Barbarini, Pamphili, Chisii, Rospigliosi, Altieri, Odescalchi) a papis ex iis oriundis adiutae palatia sua baroca aedificaverunt. Longae viae per vicos antiquos directos saepe aspectus obeliscorum vel aliorum monumentorum praebent. Fora fontibus sive fontanis instructa sunt. Quod barocus aspectus ad hunc diem paene immutatus asservatus est, urbs una cum civitate Vaticana in indicem UNESCO Mundi Hereditatis relata est.
Tempus recentius
Aevo Illuminationis papae studiis archaeologicis faverunt et vitam hominum meliorem reddiderunt. Tamen potentia papatus paulatim minuta est et finis dominatus saecularis appropinquare videbatur: Anno 1773Clemens XIV a potentibus saecularibus Iesuitas opprimere coactus est. Annis ab 1798 ad 1800Prima Res Publica Romana militibus Francogallicis adiuvantibus constituta est. Status papalis mense Iunio 1800 restitutus, sed mox Napoleone I regnante, provincia imperii Francici facta est, quae primo Département du Tibre (1808–10) et postea Département Rome (1810–14) appellata est. Napoleone autem dimisso, status ecclesiasticus Consilio Vindobonensi anno 1814 iterum restitutus est.
Anno 1849, Secunda Res publica Romana, quam inter alios Iosephus Mazzini et Iosephus Garibaldi sustentaverunt, orta, mox autem opressa est. Anno 1861, postquam tota fere Italia a potentiis exteris liberata est, Roma caput novae civitatis declarata est, quamquam adhuc in dicione papae erat, qui a Napoleone III rege Franciae protectus est propter principium monarchicum, quod ut custodiendum esset a Consilio Vindobonensi constitutum est. Cum anno 1870 propter Bellum Germano-Francicum copiae Francicae abductae essent, manus Italianae Romam per Portam Piam ingressi sunt (vide: Expugnatio Romae). Anno 1871 Roma (post Augustam Taurinorum et Florentiam) caput Italiae facta est. Clarum unitatis et regni Italiae signum monumentum nationale factum est nomine Monumentum Victoris Emmanuelis II (Monumento a Vittorio Emanuele II sive Vittoriano, regi homonymo dedicato) in septentrionali Capitolii clivo aedificatum, quod anno 1911 inauguratum est. Papae et civitas Italiana per multos annos hostiliter se gerebant; papae se captivos in Vaticano dixerunt.
Post secundum bellum mundanum, Roma celeriter crevit; sic dictum "miraculum oeconomicum Italianum" Romam fecit urbem iucundam, quae etiam multis pelliculis (sicut La dolce vita) scaenam praebuit. Post annum 1990, cum urbs plus quam 2.8 milliones incolarum nancta est, numerus incolarum decrescere coepit, quod multi extra urbem vivere malebant. Magna aedifica extra urbem historicam erecta sunt, ut puta in vico E.U.R., qui, iam anno 1938 a duce Mussolini inchoatus, post secundum bellum mundanum perfectus est. Quod reliquiae antiquitatis non solum multis locis visibiles sunt, sed praesertim paene ubique in aedificiis et sub solo exstant, quaevis mutatio sive adaptatio (renovatio aedificiorum, aedificatio novarum viarum et ferriviae subterraneae) difficilis est.
Maiores autem difficultates quam nucleus historicus suburbia saepe turpia praebent, in quibus multa scelera committuntur. Ibi post secundum bellum mundanum saepe aedificia sine auctoritate et paene nullo ordine erecta sunt. Cum vetere in urbe tot ecclesiae sint, ut conservari vix possent, in suburbiis non raro desunt. Praeterea urbi, quae olim omnibus incolis thermas vel balnearia praebebat, hodie thermae paene non sunt.
Magnus numerus hominum, qui ex toto orbe terrarum confluunt, ut reliquias antiquitatis aut sepulcra apostolorum visant, plurimis incolis laborem et victus praebent.
Geographia
Situs urbis
Roma medio in Latio prope mare Tyrrhenum ad Tiberim flumen iacet, plus minusve 37 metra supra maris aequor. Tiberis pluribus flexionibus per urbem in meridiem versus fluit. In urbe septentrionali Anien se Tiberi coniungit. Vicina regio Italiane Campagna Romana[23] vel brevius Campagna vocatur; planities est, quae se a Tiberi usque ad Circeum extendit.[24] A Roma in orientem versus Aprutium est, in boreo-orientem versus sunt montes Sabini, in meridiem montes Albani.
Prior provincia Romana, nunc "Urbs metropolitana Romae capitis" appellata, in septentrionibus finitima est provinciis Viterbiensi et Reatinae, in oriente Aquilanae in Aprutio regione, et in meridie provinciis Frusinati et Latinensi. Maxima urbis pars in sinistra Tiberis ripa iacet.
Subdivisiones Romae
Commune Romanum, sive Roma Capitale ('Roma capitalis'), ut nunc publice vocatur, in tres categorias divisum est: administrativam, urbanisticam, historicam (vel toponomasticam).
Subdivisio administrativa
Ratione administrativa Roma anno 1972 in viginti circoscrizioni (circumscriptiones) divisa est, quae numeris Latinis ab I ad XX numerantus (indicem pristinorum circumsriptionum invenies in Categoria:Municipia Romae). Anno 1992 circumscriptio XIV a Roma separata et commune autonomum nomine Flumen Micinum factum est. Postea, anno 2001, circumscriptiones municipia facta sunt, numeris immutatis. Anno 2013 ordo municipiorum mutatus est, ut fierent quindecim municipia.
Subdivisio urbanistica
Mense Iulio anni 1977 tota Roma divisa est in zonas sub aspectu urbano similes; quae zonae urbanisticae vocatae sunt. Municipia hodierna divisa sunt in 155 zonas urbanisticas.
Subdivisio toponomastica
Subdivisio toponomastica e 116 regionibus constat, qui iterum dividuntur, ut sequitur:
Tres stationes meteorologicae Romae sunt: statio "Roma media", statio "Roma - Mons Marius", statio "Roma Urbs".
Clima Romae est mediterraneum, aestates calidae et aridae sunt, hiemes humidae, aere plerumque temperato, raro tamen ningit, exempli gratia annis 1929 et 1985.
Numerus incolarum sequentis indicis usque ad annum 1858 aestimatio est, annis ab 1871 ad 2001 census cuiusvis anni, anno 2005 ratio Instituti Nationalis Statisticae (ISTAT).
Annus
Numerus civium
350 a.C.n.
30 000
250 a.C.n.
150 000
44 a.C.n.
1 000 000
120
1 000 000
330
800 000
410
700 000-800 000
530
90 000-150 000
650
70 000
1000
20 000
1400
20 000*
1526
50 000–60 000
1528
20 000**
1600
100 000
1750
156 000
1800
163 000
1820
139 900
1850
175 000
1853
175 800
1858
182 600
1861
194 500
1871
212 432
1881
273 952
1901
422 411
1911
518 917
1921
660 235
1931
930 926
1936
1 150 589
1951
1 651 754
1961
2 188 160
1971
2 781 993
1981
2 840 259
1991
2 775 250
2001
2 663 182
2007
2 718 768
2009
2 728 296
2011
2 617 175
2019
2 837 332
(*) Magnum schisma occidentale 1309–1376, pestis1348/1350
(**) direptio Romana 1527 (ab exercitu vel Landsknectis Caroli V facta)
Romae sunt tres Ferriviae subterraneae, A, B et C. Novae viae, quae C et D appellantur, modo aedificantur. Ferrivia a societate publica Metropolitana di Roma administratur.
Proverbio ferunt omnes vias Romam ducere. Rectius tamen est temporibus Imperii Romani antiqui omnes vias Roma ortas et in provincias varias perductas esse. Quae etiam postea in usu manebant. Via mediaevalis maximi momenti erat "Via Francigena".
Litterae S.P.Q.R. in monumentis scriptae et in nummis percussae significant 'Senatus Populusque Romanus'.
↑Tacitus, Germania 29.3: "Non numeraverim inter Germaniae populos, quamquam trans Rhenum Danuviumque consederint, eos qui decumates agros exercent. Levissimus quisque Gallorum et inopia audax dubiae possessionis solum occupavere; mox limite acto promotisque praesidiis sinus imperii et pars provinciae habentur."
↑Historiae docti incolas numero inter quadringenta quinquaginta milia et tricies quinquies centena milia aestimant. Haec pagina duodecies centena milia proponit.
↑3,5,23-24: "Romulus aeternae nondum formaverat urbis / moenia."
↑Aeneis 1, 278–279: "His ego nec metas rerum nec tempora pono: imperium sine fine dedi."
↑14,6,3: "Tempore quo primis auspiciis in mundanum fulgorem surgeret victura dum erunt homines Roma, ut augeretur sublimibus incrementis, foedere pacis aeternae Virtus convenit atque Fortuna plerumque dissidentes, quarum si altera defuisset, ad perfectam non venerat summitatem."
↑Hymnus in Honorem Passionis Laurentii (Peristephon II), 413.417-434: "O Christe, . . . qui sceptra Romae in vertice locasti sanciens mundum Quirinali togae servire et armis cedere,ut discrepantum gentium mores et observantiam linguasque et ingenia et sacra unis domares legibus! Hoc destinatum, quo magis ius Christiani nominis, quodcumque terrarum iacet uno inligaret vinculo. Da, Christe, Romanis tuis, sit Christiana ut civitas."
↑Nomen derivatum est ex Regione I Campania, una ex undecim regionum, in quas divisa est Italia ab Augusto imperatore. Paretymologiacampagna a verbo Latino campus deducit.
Heiken, Grant, Renato Funiciello, et Donatella De Rita. 2005. The Seven Hills of Rome: A Geological Tour of the Eternal City. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-06995-6. (Anglice)