Si de aliis urbibus Valentia nomine vis legere vide Valentia (discretiva)
Vibo Valentia
Vibo Valentia: insigne
Despectus in Vibonem
Ipsis autem Valentinis ex tam Illustri Nobilique Municipio
Vibo [ 1] [ 2] [ 3] (-onis, m. ) vel Hippo [ 4] [ 5] (-onis, m. ), plenius Vibo Valentia [ 4] [ 5] (alia nomina: Hipponium [ 6] ; recentius: Mons Leonis [ 5] ) (Italiane Vibo Valentia ) est Urbs Italiae et municipium , circiter 33 910 incolarum, in Regione Bruttio situm et caput Provincia Vibonensi . Urbani Vibonenses [ 1] [ 3] sive Valentini [ 7] appellantur.
Insigne
Sententia
Sententia urbis est: S.P.Q.V. Senatus PopulusQue Vibonensis .
Nomima latina urbis
Nomina antiqua in lingua Latina fuerunt Vibo sive Hippo moxque Vibo Valentia ,[ 4] Graece autem Ἱππώνιον . Nomen historicum in lingua Italiana fuit Monteleone di Calabria (unde Latine[ 5] : Mons Leonis et Mons Leonis Calabriae ) sed anno 1927 cives adoptaverunt nomen classicum.
Alia nomina latina urbis sunt[ 1] : Hipponium , deinde Vibona Balentia , Valentia , Vibonia ; in aetate media Mons Leo [ 6] , Montileonum [ 6] .
Nomina latina urbanorum sunt: Vibonenses [ 1] vel Valentini ; etiam Vibovalentini [ 8] .
Geographia
Historia
Vibo fine septimi saeculi a.C.n. a Graecibus e Locris sub nomine Hipponion condita est, sed eo tempore oppidum Bruttiorum nomine Veip iam exstabat. Secundum Diodorum Siculum Dionysius Senex tyrannus Syracusanus anno 388 a.C.n. urbem cepit et deportavit incolas, qui post decem annos cum auxilio Carthaginesium redierunt. Anno 192 a.C.n. colonia Romana deducta est.
Post eversionem urbis a Saracenis Vibo ab imperatore Friderico II ex novo sub nomine Mons Leonis Calabriae aedificata est.
Clari cives
Nati
Hic vixerunt
Aedificia egregia
Ecclesia matrix vibonensis S. Mariae Maioris
Ecclesia Catholica Romana
Vibo Valentia fuit sedes episcopalis Ecclesiae Catholicae Romanae et hodie Sedes Titularis Ecclesiae Catholicae Romanae . Nomen sedis episcopalis Dioecesis Vibonensis [ 3] est. Hodie municipium ad Dioecesem Miletensem-Nicotriensem-Tropiensem pertinet.
Fractiones, vici et loci in municipio
Fractiones
Bivona, Longobardi, Piscopio, Porto Salvo, San Pietro, Stazione, Triparni, Vena Inferiore, Vena Media, Vena Superiore, Vibo Marina
Municipia finitima
Nexus interni
Nexus externi
Pinacotheca
Capita provinciarum metropoleonque Italiae
Notae
↑ 1.0 1.1 1.2 1.3 J. G. Th. Graesse , Orbis Latinus (Dresdae : Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici , 1972, 3 voll.) 1 2 3 }
↑ Caesar , Bellum Civile 3.104; Cicero , Epistulae ad Atticum 3.3, 3.4 etc.
↑ 3.0 3.1 3.2 "Dioecesis Vibonensis " e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) (Anglice ) }
↑ 4.0 4.1 4.2 "Hippo, quod nunc Vibonem Valentiam appellamus": Plinius , Naturalis historia 3.73. Alii separatim "Valentia": Nomen. Il nuovissimo Campanini-Carboni latino-italiano italiano-latino (Taurini : Paravia, Mondadori, 2003)
↑ 5.0 5.1 5.2 5.3 Confer titulum operis recentioris: Hipponii seu Vibonis Valentiae, vel Montisleonis, Ausoniae civitatis accurata historia .
↑ 6.0 6.1 6.2 F. Sacco, Dizionario geografico-istorico-fisico del Regno di Napoli (Neapolis: Vincenzo Flauto, 1796) (I ) (II ) (III ) (IV )}
↑ Marcus Tullius Cicero , Orationes Verrinae , Vv 16
↑ Marcus Tullius Cicero , Orationes Verrinae , Vv 16