Ecclesia Catholica, saepe Ecclesia Catholica Romana appellata, ut a congregationibus distinguatur quae quamvis primatum papae reicientes se catholicas nominent, est maxima Christianorum ecclesia, ad numerum fidelium quod spectat, in qua congregantur 1 285 000 000[1] Christicolarum, qui toto orbe terrarum degunt; maior autem pars in Europa et America Australi inveniuntur.
Nomen Ecclesia Catholica post Reformationem ad divisas confessiones facilius discernendas creatum est. Quod ecclesiologia Catholica (vide infra) unicam ecclesiam confitens ecclesiam confessionaliter structuratam reicit, etiam hoc nomen reicit. Tamen in documentis oecumenicis interdum Romano-Catholica invenitur. Ecclesia se ipsam tantum Catholicam appellare solet, iterdum accuratius Unam Sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Ecclesia Latina tantum ecclesiam occidentis signficat, Ecclesia Romana interdum Ritus Latinus valet, sed etiam Dioecesis Urbis seu Romana Sancta Romana Ecclesia appellatur, praecipue quotiens haec ecclesia localis ut caput ecclesiae mundi agit, velut in titulo Cardinalium.
Extra instrumenta ecclesiae Ecclesia Catholica et Ecclesia Catholica (inprimis in regionibus Catholicis) synonyma esse solent. Fides Ecclesiae Catholicae Romanae se unicam ecclesiam esse ab aliis ecclesiis abnuitur.
Ecclesia Catholica se a IesuChristo ipso conditam esse credit imprimis illud "verbum Petrinum"[3] ea sententia interpretans. Num verus actus ecclesiae condendae ponendus sit, etiam inter theologos Catholicos disputatur. Hodie origo ecclesiae plerumque a tribus momentis inter se coniunctis deducitur, quorum primum est quod Iesus Dei populum dispersum collegit, alterum quod fide paschali communitas apostolorum redintegrata est, tertium quod Pentecoste Spiritu Sancto ecclesia missionaria nata est.
Controversiae in communitatibus (prima epistula Sancti Pauli ad Corinthios de quattuor factionibus in communitate Corinthia scit) efficiunt, ut auctoritates quaerantur:
Saeculo primo exeunte et saeculo secundo ineunte munus tripartitum (episcopus, presbyter, diaconus) ortum est; successione continua ab apostolis coepta (cf. Successio Apostolica) "Apostolicitas" ecclesiae praestabatur; "canon" librorum, qui doctrinam Christianam certam tradant, creatus est; imprimis controversiis cum Gnosi, quae dicitur, fundamenta symboli posita sunt.
Cum primi Christiani Iudaei essent, missione Sancti Pauli atque expugnatione templi Hierosolymitani (anno 70) mox numerus Christianorum ex aliis gentibus ("ecclesia ex gentibus") praevalebat. Post seditionem Barchochebas (132/133) "ecclesia e circumcisione" paulatim evanuit.
Imperium Romanum variarum religionum patiens erat. Necessitas autem imperatorem deum colendi Christianis intolerabilis erat, quo saepe persecutiones oriebantur, prima imperatore Nerone, ultima Diocletiano regnante, vexationibus temporibus quietis alternantibus.
Martyres inter sanctos numerabantur, alii autem necessitati publicae se subicientes imperatori sacrificaverunt et se Christianos esse negaverunt. Hi "lapsi" tandem paenitentia praecedente rursus in ecclesiam recepti sunt, tamen non sine gravibus controversiis.
A secundo saeculo exeunte fides Christiana magis magisque ordines nobiles invadebat: Consules et magistratus imperiales noti sunt, qui ecclesiae adhaerebant.
David Sloan Wilson suspicatur[4] continuum incrementum ecclesiae deberi etiam
meliori statui feminarum in communitate Christiana (in comparatione societatis Romanae)
caritati actuosae in communitate (e.g. cura infirmorum)
interdicto abortionem efficiendi
faciliori aditui ad baptismum
Ecclesia Antiquitate posteriori
Post dies apostolicos, ecclesia est radicata in plurimis orbis partibus, et etiam nationes ad fidem se convertebant. Prius nationem Armeniorum sibi adsumpsit Ecclesia Romana, sed maioris momenti est conversio Imperii RomaniConstantino imperatore facta. Imperator, se a Deo inspiratus credens, Christo consecravit hostes suos et, proelio pontis Milvii victor evadens, liberavit Christianos, qui erant antea valde pressi ab imperio Romano pagano. (Plures autem docti hodierni asserunt fidem Constantinii dubiam et egentem indiciorum esse.)
Saeculo quarto ad finem vergente, ecclesiae amplecta est locum religionis imperii, et per plures partes Europae, Christianismus fuit religio tam principum quam populorum. Ecclesia in eo tempore intrinsecus luctante, utrum fidem Arii aut trinitatis vicerit, imperator Theodosius primus (seu magnus) Concilium Constantinopolitanum Primum convocavit et demum rem sedavit.
Ecclesia Catholica Medio Aevo
Romano Imperio delapso, ab integro novus nascebatur ordo. Qui imperium illud everterant, barbari effusi sunt per totum occidentem, respublicas novas constituentes. Ecclesia, quae iam antea ad barbaros convertendos laboraverat, tum maxime ad eorum conversionem opus dedit, in quo quidem incepto maximum mirumque carpsit fructum.
Nam Germanorum aliorumque populorum conversione peracta, Civitas Christiana denuo augescere potuit. Talia fuerunt initia aureorum ecclesiae dierum. Civitas enim illa plane catholica religione imbuta erat. Ecclesia, sic a nonnullis occidentalis mundi mater habita, omnium animos viresque ad caelum levabat. Ardenti fide flagrantes, homines Deo vivere volebant. Inde maximae illae et splendiae cathedrales, Gothicae appellatae. Inde ingens illa doctorum theologorumque opera, ut scholastica cognita. Inde tot tantorumque sanctorum sanctitatis testimonium. Vita publica rursus augebatur, maxime opera monachorum, qui culturam custodiebant et nutriebant. Dies autem illi non sine perturbationibus fuerunt, quando reges, potestatem desiderantes, ecclesiam persecuti sunt, sicut Henricus Rex Thomam a Becket, cumque schismaecclesiarum orientalium anno 1054 et antea evenisset; sed maxima opera theologiae, tamquam opera Sancti Thomae Aquinatis, artis, sicut imagines Beati Fratris Angelici, et sanctitatis, ut vita Sancti Francisci Assisiensis, sunt facta.
Ecclesia Catholica tempore Renascentiae atque Novo Aevo
Expansio tamen saecularismi in civitate occidentali, in diebus modernis ecclesiam novis adfecit difficultatibus, prius cum divisione Protestantium, qui aestimebant mentem humanam aptam ad leges divinas cognoscendas sine auxilio ecclesiae, et eodem tempore, arbitrabantur homines non pares esse ad bonum faciendum, ne Deo quidem auxiliante. Nativitas Aevi Illuminationis, ut dicitur, novam persecutionem contra ecclesiam stabilivit, quae primum in Gallia, postea in Germania et Russia, multos sanctos martyres ecclesiae dedit.
Nunc Ecclesia Catholica vocem proclamat nostrae aetati, semper fidelis ad fundatoris doctrinam, sed semper nova, aeternales veritates et aeternam salutem omnibus ostendens.
Origo munerum structuraeque ecclesiae
Episcopus (Graece ἐπίσκοπος 'custos, curator') circiter ab anno 100 nomen est praefecti Christianae communitatis in urbibus cum vicis vicinis. Territorium episcopi dioecesis (Graece: διοίκησις "administratio") dicitur, urbs est sedes episcopalis. Ubi Germani sunt christianizati, in regionibus eorum non erant urbes, quare dioeces magni circuli rustici factae sunt. Etiam his diebus in terris ab Alpibus in septentriones versus dioeceses multo maiores sunt quam e.g. dioeceses in Italia sitae, ubi iam Antiquitate urbes maiores erant.
Antiquitate posteriore provinciae ecclesiasticae profectae sunt. Provincia ecclesiastica plures dioeces continet, quarum caput est metropolita sive archiepiscopus. Sedes metropolitae (sive archiepiscopi) est metropolis (Graece: Μητρόπολις "urbs materna"). In Ecclesia Catholica metropolitae gravitate paulatim deminuti sunt, ut hodie tantum habeant principatum honorificum.
Hodie sunt plus quam 10 patriarchatus, patriarchatus maximi momenti est Constantinopolis. In oriente solus patriarcha Romanus erat, qui plurima iura in se traxit, cum patriarchatus orientales plus autonomiae conservarent. Quaedam dioeces orientales per annos se Ecclesiae Romanae conciliaverunt (vel "unitae" sunt), plerumque principibus auctoribus ut puta in Transsilvania vel in Ucraina. Ecclesiis Maronitarum et Italo-Albanica exceptis omnes ecclesiae unitae ex ecclesiis orthodoxis vel orientalibus ortae sunt, a quibus se subordinatione papali segregaverunt. Itaque hodie variis locis plures episcopi sunt, ut puta episcopus orthodoxus, episcopus ecclesiae cum Roma unitae et episcopus Latinus. Ecclesiae unitae ritum ecclesiae originalis conservabant et inde nomina deducunt (e.g. Graeco-Catholicae).
Ecclesia Catholica e 23 ecclesiis particularibus sui iuris (cum ritu proprio) constat, quarum longe maxima est Latina. Aliae 22 ecclesiae particulares ceteris ritibus utuntur; sunt ecclesiae aliae vel partes ecclesiarum, quae se Ecclesiae Romanae adiunxerunt, ritus suos autem retinebant. Maronitis, qui omnes Romae uniti sunt, ritus proprius est.
Insigne extrinsecum fides communis et approbatio primatus papae est. Papa quidem tantum patriarchaecclesiae Latinae est; aliis ecclesiis particularibus plerumque patriarchae proprii vel magni archiepiscopi sunt.
Secundum Annuario Pontificio 2008 sunt sequentes ecclesiae particulares:
Anno 2017 numerus Catholicorum fuit 1 285 000 000[5]; creverat ab 437 000 000 anno 1950 et 654 000 000 anno 1970. Die 31 Decembris 2008 numerus fuit 1 166 000 000, incrementum 11.54 centesimarum ab eadem die anni 2000, tantum paulo maior quam incrementum numeri hominum totius mundi (10.77%). Incrementum fuit 33.02 centesimae in Africa, 1.17 in Europa, 15.91 in Asia, 11.39 in Oceania, et 10.93 in America. Ergo hominum Africae 17.77 centesimae fuerunt Catholici, Americae 63.10, Asiae 3.05, Europae 39.97, Oceaniae 26.21, et omnium hominum mundi 17.40. Mundi Catholicorum pars in Africa viventium crevit a 12.44 centesimis anno 2000 ad 14.84 centesimas anno 2008, cum ii qui in Europa vixerunt a 26.81 centesimis ad 24.31 centesimas minuti sunt.
De Fide
Fides Catholica non est tantum dogmatum, sed amplius revelatio personae: traditio Domini Iesu. Depositum fidei, ergo, datur ecclesiae per revelationem publicam Dei, tam in vetere quam in novo testamento factam, sed praesertim in verbis et gestis Iesu. Per incarnationem, Christus se tradit ecclesiae, et ecclesiae stricte custodit hoc depositum, in expressione amoris conditoris. Ex hoc clare fides cernitur numquam exhaustive esse praesentanda, cum non sit tantum propositionum sed amplius personae Christi, mysterii sine fundo. Si non potest circumscribi, potest tamen definitive describi, et ideo propositiones declarari possunt, sive verae, sive falsae. In sua vita, ecclesia meditatur Christi vitam, quam contemplatur in Scripturis Sacris, et semper amplius eius traditionem intellegit, et clarius eam potest praesentare. Quia sacra revelatio non est sua, sed Dei, nec ecclesia, nec papa, nec individium vel congregatio quaelibet potest eam mutare, sed debet se conformare ad revelationem Dei.
Quid ergo dicere possumus de substantia fidei? Plurima, siquidem ecclesia iam 2000 annis eius doctrinam explicavit. Plurimas tamen doctrinas possumus dicere "de fide" esse, id est, definitive partes revelationis Iesu. Alias possumus dicere vel certe vel probabiliter ad depositum fidei pertinere. Et quia essentia fidei pertinet ad Deum, trinum et unum, dogmata fundamentalia de Deo inmediate sunt. Inter has, principalia in CredoNiceno-Constantinopolitano sunt proposita. Symbolus ille a oecumenicis conciliis annorum 325 et 381 concinnatus est. Plura alia concilia ecclesiae reflexerunt in elementa fidei, et declaraverunt varia ad salutem pertinentia. Multa etiam elementa fidei nunquam sunt solenniter a sacro magisteriode clarata, cum simpliciter semper, et ab omnibus sint credita, et opus non fuerit declaratione. Alia sunt declarata per magisterium papale, quod etiam definitive potest fidem exprimere.
Munus papale cum ecclesiae natura coinunctum habetur[7], quod secundum fidem Catholicam a Petro[8] ad omnes, qui ei ut episcopi Romani successerunt, transit.
Munus petrinum est donum peculiare (charisma) misericordiae gratiaeque, quod solus episcopus Romanus ut Vicarius Christi et successor principis Apostolorum recepit. Recte abbas universalis Christianorum dicitur (vide: Gregorius VII, Dictatus Papae: Quod hoc unicum est nomen in mundo. Et Ambrosius Mediolanenensis: Ubi Petrus, ibi Ecclesia, ibi Deus).
Si quis itaque dixerit, Romanum Pontificem habere tantummodo officium inspectionis vel directionis, non autem plenam et supremam potestatem iurisdictionis in universam Ecclesiam, non solum in rebus, quae ad fidem et mores, sed etiam in iis, quae ad disciplinam et regimen Ecclesiae per totum orbem diffusae pertinent; aut eum habere tantum potiores partes, non vero totam plenitudinem huius supremae potestatis; aut hanc eius potestatem non esse ordinariam et immediatam sive in omnes ac singulas ecclesias, sive in omnes et singulos pastores et fideles; anathema sit.
De magisterio docet: Romanum Pontificem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de fide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam definit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque eiusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesiae irreformabiles esse.
Structura Ecclesiae Catholicae est hierarchica, i.e. ecclesia ministris ordinatis regitur.
Omnes christfideles ordinesque ecclesiae communiter populus Dei sunt. In hanc communitatiem per fidem in Christum et per baptismum intratur, quo secundum doctrinam Catholicam "sigillum spirituale indelebile"[10] (character indelebilis) imprimitur, quod Christianum ad Christum pertinere significat. Omnem Catholicum baptismus et confirmatio reddit capacem ad participationem actuosam in missione ecclesiae in mundo (Apostulatus laicorum, cf. Concilium Vaticanum Secundum).
Est ecclesia unica, quam Christus fundavit, a quo variae communitates vel individuae discesserunt:
Unica Christi ecclesia ... subsistit in Ecclesia catholica, a successore Petri et Episcopis in eius communione gubernata), licet extra eius compaginem elementa plura sanctificationis et veritatis inveniantur, quae ut dona Ecclesiae Christi propria, ad unitatem catholicam impellunt.[11]. Hac opinione sequitur alias ecclesias, licet habeant "elementa sanctificatonis et veritatis", non esse ecclesias stricte dictum et quamvis ignotas plenam unitatem cum Ecclesia Catholica contendere. Ideo dici potest omnes baptizatos Christianos uniri aliquomodo Catholicae Ecclesiae, etiam si distinctionem tenet inter eos qui se declarant Catholicos et plenam communionem habent cum ecclesia et papa, et eos qui hanc plenam communionem non servant, et auctoritatem universalem Sanctae Sedis non confitentur.
Cultus
Ecclesia Catholica cultum Deo reddit praesertim per liturgiam sacramentalem, ante omnia in sacrificio missae, ubi oblatio quam fecit Christus super crucem denuo praesentatur. Omnes Catholici die Domenica et praecipuis diebus festivis se congregant ad Christum venerandum in sancta missa. Alia sacramenta gratiam Christi conferunt credentibus in singulis vitae momentis. Ecclesia etiam Deum laudat et colit in orationibus tam singulorum Christianorum quam ecclesiae congregatae. Apud publica ecclesiae officia liturgia horarum tenet locum praecipuum. Christiani etiam orant ad sanctos, petentes eorum intercessionem coram Deo; tota tamen vita Christiani laudare debet Deum.
Sacramenta sunt efficacia gratiae signa, a Christo instituta et ecclesiae concredita, per quae vita divina nobis praebetur. Ecclesia Catholica discrevit septem sacramenta:
Christianitas non dat tantum rationem credendi, sed etiam rationem vivendi. Christiani ergo quaerunt diligere "Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum" (Luca 10:27). In hoc, quaerunt custodire decem praecepta decalogi et mandata ecclesiae.
Vita
Cotidie quasi mille milium Christifidelium Catholicorum quaerunt vivere vitam Christianam in ecclesia, et ecclesia in actionibus eorum vivit. Ordo autem hierarchicus hic est: papa vel pontifex maximus, successor beati Petriapostoli munere vicarii Christi fungens, caput gregis terreni Christicolarum est, cui subditur ordo episcoporum, qui una cum pontifice Romano ubique terrarum dispersi ecclesiam regunt atque gubernant. Quibus item subditi sacerdotes fidelibus sacramenta administrant fideique fundamenta tradunt. Inter laicos eminent viri feminaeque religiosi sive in monasteriis sive externi (id est saeculares), qui paupertatem, castitatem, oboedientiam vovent vitaeque secundum doctrinam evangelii incumbunt.
Christum vivendo quaerunt, voluntatem eius sequi conantur et nituntur, diebus dominicissacra mysteria participant (quod et per hebdomadarum cursum facere possunt, cum cottidie sacrum mysterium celebretur). Reliqua sacramenta participant quoad necessitatem. Deo autem vivo et vero multimodis orationes offerunt preces fundentes ex imo corde. Laus autem Deo ipsi tribuitur et in horis diurnis, quae laus hodie in voluminibus liturgiae horarum continetur, quondam illo in libro qui breviarium dictum est.
Loca sancta
Quaeque tabernacula in quacumque ecclesia, servantia Corpus Christi, sicut Sanctum Sanctorum in Templo Hierosolymae sunt. Catholica ecclesia veneratur loca historiae salutis, id est memorialia Veteris et Novi Testamenti in Terra Sancta (specialiter in Hierosolyma, Bethleem, Nazareth). Veneratur etiam memorias sanctorum (praecipue reliquias).
Tres civitates praecipue cultae sunt, quo a saeculis peregrini iter facere consueverunt:
↑Apostolicae Curae, Leo P.P. XIII, 13 Septembris A.D. 1896
''Itaque omnibus Pontificum Decessorum in hac ipsa causa decretis usquequaque assentientes, eaque plenissime confirmantes ac veluti renovantes auctoritate Nostra, motu proprio certa scientia, pronunciamus et declaramus, ordinationes ritu anglicano actas, irritas prorsus fuisse et esse, omninoque nullas.''
↑"Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam" (Matt. 16:18).
↑David Sloan Wilson: Darwin's Cathedral: Evolution, Religion, and the Nature of Society; ISBN 0-226-90135-1
"Constitutio Dogmatica de Ecclesia / Dogmatische Konstitution über die Kirche." (1966) 1986. (Lumen Gentium) (Latine-Theodisce cum commentario Theodisco a Gérard Philips, Aloys Grillmeier, Karl Rahner, Herbert Vorgrimler, Ferdinand Klostermann, Friedrich Wulf, et Otto Semmelroth. LThK 12: 137–347; Friburgi, Basiliae, Vindobonae. ISBN 3-451-20756-7.
Constitutio Dogmatica de Ecclesia (Lumen Gentium); in: Acta Apostolicae Sedis 57 (1965), S. 5–75; in interrete: Lumen Gentium
Drumm, Joachim, et Walter Kasper. 1996. Kirche II: Theologie- und dogmengeschichtlich. LThK 5: coll. 1458–1466. Friburgi, Basiliae, Romae, Vindobonae. ISBN 3-451-22005-9.
Kasper, Walter. 1996. Kirche III: Systematisch-theologisch. LThK 5: coll. 1466–1474. Friburgi, Basiliae, Romae, Vindobonae. ISBN 3-451-22005-9.
Kehl, Medard. 2001. Die Kirche: Eine katholische Ekklesiologie. Herbipoli. ISBN 3-429-01454-9.
Ratzinger, Joseph. 2004. Salz der Erde: Christentum und katholische Kirche im neuen Jahrtausend: Ein Gespräch mit Peter Seewald. Monaci. ISBN 3-453-87942-2.
Schulz, Ehrenfried. 2008. Missionarisch Kirche sein in der Welt von heute. In: Eine lebendige Pfarrgemeinde, ed. Ulrich Babinsky, 79-121. Monaci. ISBN 978-3-8316-0839-3.
Logo elie saab Elie Saab (bahasa Arab: إيلي صعب) (lahir 4 Juli 1964), terkadang dikenal hanya sebagai 'ES', adalah seorang desainer asal Lebanon. Pada tahun 1982, Saab meluncurkan label mode berbasis Beirut-nya ketika ia berusia 18 tahun. Lokakarya utamanya adalah di Libanon. Dia juga memiliki workshop di Milan dan Paris. Lahir sebagai Katolik Maronit[1] dari orang tua di Beirut, Saab adalah orang yang terlatih. Ia mulai menjahit sejak masih anak-anak dan tahu bahwa suatu hari ...
It has been suggested that this article be merged into University of Notre Dame. (Discuss) Proposed since March 2024. This article includes a list of references, related reading, or external links, but its sources remain unclear because it lacks inline citations. Please help to improve this article by introducing more precise citations. (July 2011) (Learn how and when to remove this template message) Notre Dame Symphony OrchestraSchoolUniversity of Notre DameLocationNotre Dame, INConferenceIn...
Biological Oxidant and Life DetectionMission typeMars impactorOperatorWashington State UniversityMission durationAt Mars: 10 Sols (≈11 Earth days) Mars impactor The Biological Oxidant and Life Detection (BOLD) is a concept mission to Mars focused on searching for evidence or biosignatures of microscopic life on Mars.[1][2][3][4] The BOLD mission objective would be to quantify the amount of hydrogen peroxide (H2O2) existing in the Martian soil and ...
Gedung Putih Gedung Putih (Inggris: The White House) adalah kediaman resmi dan tempat kerja presiden Amerika Serikat. Terletak di 1600 Pennsylvania Avenue NW di Washington, D.C., dan telah menjadi kediaman setiap presiden AS sejak John Adams pada tahun 1800 ketika ibu kota negara dipindahkan dari Philadelphia ke Washington, D.C. Istilah Gedung Putih sering digunakan sebagai metonimia untuk presiden dan para penasihatnya. Gedung ini merupakan kediaman resmi presiden dan keluarganya selama ...
Quantity of three-dimensional space For other uses, see Volume (disambiguation). VolumeA measuring cup can be used to measure volumes of liquids. This cup measures volume in units of cups, fluid ounces, and millilitres.Common symbolsVSI unitcubic metreOther unitsLitre, fluid ounce, gallon, quart, pint, tsp, fluid dram, in3, yd3, barrelIn SI base unitsm3Extensive?yesIntensive?noConserved?yes for solids and liquids, no for gases, and plasma[a]Behaviour undercoord transformatio...
Presiden Franklin D. Roosevelt dan Perdana Menteri Winston Churchill memancing di hotel Shangri-La, sekitar Mei 1943 selama konferensi Washington (Trident).[1] Konferensi Washington Ketiga (nama sandi Trident[2]), yang diadakan di Washington, D. C dari tanggal 12 Mei hingga 25 Mei 1943. Pertemuan strategis di antara para kepala pemerintahan Inggris dan Amerika Serikat. Konferensi ini adalah konferensi ketiga di Washington selama Perang Dunia II (tahun 1941, tahun 1942, 1943). ...
Salib kemenangan, Vreta klosters kyrka, Keuskupan Linköping, Swedia Wangsa Stenkil merupakan nama dari sebuah dinasti di atas takhta Swedia dari sekitar 1060 hingga sekitar 1125.[1] Stenkil mungkin berasal dari Västergötland.[2] Daftar (tokoh terkemuka dan earl) sebelum Stenkil, menurut saga Norse: Skoglar Toste (mengambil Danegeld di Inggris dan ayahanda Sigríð Storråda) Ulf Tostesson, putra Skoglar Toste Ragnvald Ulfsson, putra Ulf Tostesson, dan diasingkan ke Staraya ...
لمعانٍ أخرى، طالع ستالينغراد (توضيح). ستالينغرادСталинград (بالروسية) معلومات عامةالتصنيف فيلم ثلاثي الأبعاد الصنف الفني دراما، حربالمواضيع الحرب العالمية الثانية — معركة ستالينغراد تاريخ الصدور 2013مدة العرض 135 دقيقة اللغة الأصلية الروسية والألمانيةالبلد روسياال...
Gallic tribe Coins minted by the Durocasses. The Durocasses were a Gallic tribe dwelling around present-day Dreux during the Roman period. Name They are mentioned Durocasis (var. durocacasis) on the Itinerarium Antonini (early 3rd c. AD),[1] as Durocassio on the Tabula Peutingeriana (4–5th c. AD), and as Dorocas on Merovingian coins.[2][3] The etymology of the ethnonym Durocasses remains unclear. The meaning of the second element -casses, attested in other Gaulish et...
Voce principale: Fußball-Club Bayern München. FC Bayern MünchenStagione 2022-2023Sport calcio Squadra Bayern Monaco Allenatore Julian Nagelsmann (1ª-25ª) Thomas Tuchel (26ª-34ª) All. in seconda Benjamin Glück Xaver Zembrod Dino Toppmöller Presidente Herbert Hainer Bundesliga1° (in Champions League) Coppa di GermaniaQuarti di finale Champions LeagueQuarti di finale Supercoppa di GermaniaVincitore Maggiori presenzeCampionato: Gnabry (34)Totale: Gnabry (47) Miglior marcatoreCampi...
This article is about the team that was named FMP from 1991 to 2011. For the FMP team that bears its name since 2013, see KK FMP. Defunct basketball club in Belgrade, Serbia FMPNicknamePanteri (Panthers)Founded1975; 49 years ago (1975)Dissolved2011; 13 years ago (2011)History List KK ILR1975–1986Dissolved: 1986–1991KK FMP Železnik1991–2003KK Reflex2003–2005KK FMP Železnik2005–2011 ArenaŽeleznik HallCapacity3,000LocationBelgrade, SerbiaTeam colo...
Federasi Sepak Bola MaliCAFDidirikan1960Bergabung dengan FIFA1962Bergabung dengan CAF1963PresidenSalif Keïta Federasi Sepak Bola Mali adalah badan pengendali sepak bola di Mali. Badan ini merupakan badan pengendali dari tim nasional senior Mali, Divisi Utama Mali, dan Piala Mali. Sekretaris Jenderal pertamany adalah Garan Fabou Koyate. Beberapa orang terkenal di Mali yang pernah menjabat sebagai presiden adalah Amadou Diakite dan Tidiane Niambele. Susunan pimpinan Berikut merupakan susunan k...
1890 opera by Pyotr Ilyich Tchaikovsky For the operetta by Franz von Suppé, see Pique Dame (Suppé). The Queen of SpadesOpera by Pyotr Ilyich TchaikovskyTchaikovsky (center) with Nikolay and Medea Figner, who sang the roles of Herman and Liza in the premiere in 1890Native titleПиковая дамаLibrettistModest TchaikovskyLanguageRussianBased onThe Queen of Spadesby Alexander PushkinPremiere19 December 1890 (1890-12-19)Mariinsky Theatre, Saint Petersburg The Queen of Spad...
Lancia 3RoVersione militareDescrizioneTipotrasporto CostruttoreLancia Veicoli Industriali Data impostazionemetà anni '30 Data entrata in servizio1938[1] Data ritiro dal servizio1965 Utilizzatore principaleRegio Esercito Esemplari15222 Sviluppato dalLancia Ro Altre variantiAutocannone 90/53 su Lancia 3RoAutocannone 100/17 su Lancia 3Ro Dimensioni e pesoLunghezza7,25m Larghezza2,35m Altezza3m Peso5.610 kg Propulsione e tecnicaMotoreLancia Tipo 102 diesel, 5 cilindri in linea, cili...
Maserada sul Piavecomune Maserada sul Piave – VedutaIl Piave LocalizzazioneStato Italia Regione Veneto Provincia Treviso AmministrazioneSindacoLamberto Marini (lista civica di centro-destra Lamberto Marini sindaco) dal 27-5-2019 TerritorioCoordinate45°45′N 12°19′E / 45.75°N 12.316667°E45.75; 12.316667 (Maserada sul Piave)Coordinate: 45°45′N 12°19′E / 45.75°N 12.316667°E45.75; 12.316667 (Maserada sul Piave) Altitu...
Pour les articles homonymes, voir Châteauneuf. Ne doit pas être confondu avec Château-Ville-Vieille. Châteauneuf-Villevieille Vue du village depuis les ruines de Castel Nuovo. Blason Administration Pays France Région Provence-Alpes-Côte d’Azur Département Alpes-Maritimes Arrondissement Nice Intercommunalité Métropole Nice Côte d'Azur Maire Mandat Edmond Mari 2020-2026 Code postal 06390 Code commune 06039 Démographie Gentilé Madonencs Populationmunicipale 971 hab. (2021 ) D...
هذه المقالة يتيمة إذ تصل إليها مقالات أخرى قليلة جدًا. فضلًا، ساعد بإضافة وصلة إليها في مقالات متعلقة بها. (أكتوبر 2016) قائمة حلقات مسلسل وثائقي الآن! نظرة عامة الموسم عدد الحلقات تاريخ البث الأصلي أول عرض آخر عرض 1 7 20 أغسطس، 2015 24 سبتمبر، 2015 2 7 14 سبتمبر، 2016 يعلن لاحقاً الحلقات ا...
1958 film by Gene Kelly This article is about the 1958 film. For other uses, see Tunnel of love. The Tunnel of loveTitle card from the trailerDirected byGene KellyScreenplay byJoseph FieldsBased onThe Tunnel of Love1954 novelby Peter De VriesProduced byJoseph Fields Martin MelcherStarringDoris Day Richard Widmark Gig Young Gia Scala Elisabeth Fraser Elizabeth WilsonCinematographyRobert J. BronnerEdited byJohn McSweeneyDistributed byMetro-Goldwyn-MayerRelease date November 21, 1958...
2022 Australian federal election Pre-election pendulum Polling National Electorate Candidates Political parties National results House of Representatives Senate Post-election pendulum State and territory results New South Wales Victoria Queensland Western Australia South Australia Tasmania Australian Capital Territory Northern Territory vte At the close of nominations a total of 1,624 candidates had stood for the 2022 Australian federal election, of whom 1,203 were House of Representatives c...
This article is about the 1927 massacre. For the 1925 massacre, see May Thirtieth Movement. 1927 killings of Chinese Communist Party members and alleged sympathizers by the Kuomintang Shanghai massacreCommunists being rounded up during the purgesDate12 April – 15 April 1927LocationShanghai, ChinaResult Split within the Kuomintang End of the First United Front Start of Autumn Harvest UprisingBelligerents Republic of China Kuomintang Green Gang Chinese Communist Party Left KuomintangCommander...