Sancta Sedes sive Apostolica Sedes est officium iurisdictionis episcopi Romani sive papae.
Sancta Sedes, Civitas Vaticana et papatus
Sancta Sedes est sedes episcopalisDioecesis Urbis seu Romanae. Eodem titulo praeterea sola cathedraDioecesis Moguntinae (Sancta Sedes Moguntina) appellatur. Sancta Sedes, cum non sit civitas, tamen persona iuridica sui iuris et subiectum iuris gentium est, quae Civitatis Vaticanae et Ecclesiae Catholicae Romanae vice in rebus inter gentes fungitur. Praeter papam etiam Curia Romana ad Sanctam Sedem pertinent[1].
Coniunctiones inter Sanctam Sedem, Civitatem Vaticanam, papam cum Curia Romana, quae munere gubernandae ecclesiae in nomine papae fungitur, et Ecclesiam Catholicam Romanam artae sunt ac late patentes, quare saepe distingui vix possunt necnon verba Sancta Sedes et Civitas Vaticana sermone publico saepe inter se permutantur.
Historia vocis
Vox Sancta Sedes ab imagine cathedraeepiscopalis ducta est, quae ab antiquitate potentiam officii repraesentat. Sedes episcopalis Romana a prima communitate Christiana a Petro apostolo condita repetitur, quam ob rem sibi praecipuum statum inter ecclesias orbis terrarum maioremque dignitatem vindicat.
In Ecclesia antiqua vox Sancta Sedes idem ac sedes episcopalis sonabat, postea magis magisque tantum ad Sedem Apostolicum denotandam adhibebatur, ex saeculo 19 paene nihil nisi eandem significat.
Sancta Sedes inter gentes
Sanctae Sedi antiquissum legatorum officium orbis terrarum est. Inde multis in civitatibus (praesertim Catholicis) Nuntius apostolicus decanus est corporis legatorum et princeps legatorum habetur.
↑Codex Iuris Canonici (1983), Can. 361: „Nomine Sedis Apostolicae vel Sanctae Sedis ( … ) veniunt non solum Romanus Pontifex, sed etiam, nisi ex rei natura vel sermonis contextu aliud appareat, Secretaria Status, Consilium pro publicis Ecclesiae negotiis, aliaque Romanae Curiae Instituta.“