Bethleem

Vide etiam paginam discretivam: Bethlehem.
Wikidata Bethleem
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitas Palaestinae
Locus: 31°42′16″N 35°12′22″E
Numerus incolarum: 36 000
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis
Nomen officiale: بيت لحم

Gestio

Procuratio superior: Bethlehem Governorate

Geographia

Superficies: 30 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Hierosolyma
Bethlehem collage
Interior Basilicae Nativitatis

Bethleem (sive Bethlehem; Arabice: بيت لحم Bayt Laḥm, Hebraice בית לחם Bet léḥem, Graece Βηθλεέμ) est oppidum iuxta urbem Hierosolyma in regione Iudaea situm, quod locus natalis Iesu Christi et antecessoris David Regis putatur. Lingua Hebraica nomen significat 'Domus Panis', aptum civitati natalicii Panis Angelici. Arabice potius significat 'Domus Carnis', scilicet eius qui dedit carnem suam in salute hominum. Vera autem origo fortasse in nomine dei pagani Dachi (Accadice: Laḫmu) restat. Hic sub Ecclesia Nativitatis (saeculi VI) invenitur antrum nativitatis Iesu, locus ubi, secundum scripturas, Maria "peperit filium suum primogenitum; et pannis eum involvit et reclinavit eum in praesepio, quia non erat eis locus in deversorio." (Lc 2:7) Hic etiam Sanctus Hieronymus in altera caverna habitavit, et hic concinnavit versionem Latinam Bibliae Vulgatae quae dicitur.

Iam propheta Michaea scripsit (Mich. 5:2): "et tu Bethleem Ephrata parvulus es in milibus Iuda ex te mihi egredietur qui sit dominator in Israël et egressus eius ab initio a diebus aeternitatis."

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Bethleem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 31°42′16″N 35°12′22″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия