NomenArabicum potest significare vel Arabicam litterarum vel multa genera sermonum eiusdem; ab Arabis prioris ut dialecti posterioris videntur, et Arabica litterarum ut lingua normalis.
Arabica litterarum, اللغة العربية الفصحى (quae est lingua Arabica pura) lingua et Alcorani et mediorum praesentium per Africam Septentrionalem a Maroco usque ad Iraciam est.
Arabica colloquialis sive dialectalis significat multa genera linguarum seu dialectorum nationum regionumve, quae a lingua Arabica classica derivatae sunt et per Africam Septentrionalem et per Orientem Medium sermone cottidiano adhibentur. Hae nonnunquam inter se affatim differunt et his locutiones mutuo incomprehensibiles sint. Dialectis infrequenter communicatum sit, sed nonnumquam in litteratura (praesertim in arte scaenica poësique), notabiliter in Libano et Aegypto; etiam per instrumenta communicationis socialis familiariter.
Aliquando difficile est redditu rerum Islamicarum Arabicarumque nisi verbis Arabicis. Alcoranus lingua Arabica expressus est et traditionaliter Muslimi impossibile esse reddere ac constare fideliter cum primitivo credunt—vero, ante nuper numquam ab nonnullis sectis creditum est reddendum. Quamquam lingua Arabica frequenter cum religione Islamica associata est, Christiani tamen Arabici, Iudaei Orientales, ac Mandaei Iraciani etiam Arabice loquuntur; neque maior Muslimorum pars loquitur, solummodo locutiones conditas cognoscunt ut precantur.
Arabicae colloquialis est nomen earum linguarum seu dialectorum quibus homines per orbem Arabicum loquuntur, quae a lingua litterarum differunt. Divisio principalis dialectorum est utrum Occidentales (vulgo: Maghreb) an Medii Orientis; etiam sequitur utrum manentes an a rebus novandis abhorrentiores vagas Beduinorum. Lingua Melitica descensa ab Arabica, tamen existimata est distincta. Fabulantes nonnullarum dialectorum cum eis aliarum dialectorum nequent invicem comprehendere; praesertim, quamquam Medioorientalenses invicem comprehendere possunt, non Occidentalenses (tamen ut conversus non verus est, propter ubiquitatem pellicularum et aliorum mediorum Medioorientalium, praesertim ex Aegypto.)
Substrata linguistica dissimilitudinem dialectorum afficientia dant multa verba nova, ac afficunt appellationem syntaximque; tamen affecit magis in plurimas dialectos ut in linguis Romanicis retentio vel mutatio verbum classicarum. E.g., Iracianum aku, Levantinum fiih, Africanum Septentrionale kayen significat 'adest', ab yakuun, fiihi et kaa'in Arabice litterarum.
In coëtibus principalibus sunt:
Arabica Occidentalis
Arabica Baetica (exstincta)
Arabica Aegyptia
Arabica Sudanica
Arabica Orientalis
Arabica Iraciana
Arabica Sinus
Arabica Najdi
Arabica Iemenica
Alphabetum
Alphabetum Arabicum ab Aramaico oriundum est ei simile, ut abecedarium Cyrillicum vel Copticum similia alphabeti Graeci sunt. Traditionaliter differentiae aliquot erant translationum utrum scripturae Occidentalis an Orientalis; praecipue, quod fa punctum inferum, qaf unicum superum habebat in Occidente, ac quod ordo litterarum differebat in usu numerali. Atqui translatio Occidentalis relicta est, praeter calligraphiam et scholas Alcoranicas Africae Occidentalis. Alphabetum Arabicum, quam Hebraicum, dextra ad laevum scripta sit.
Nomen Arabicum habet unum tribus ex casibus, aut nominativum, aut genitivum, aut accusativum, et unum tribus ex numeris, aut singularem, aut pluralem, aut dualem (pro duabus rebus). Illos casus indicat 'u' pro nominativo casu, 'i' pro genitivo, 'a' pro accusativo. Linguam Arabicam vetustiorum praesentavit e.g. orientalista Britannicus Gulielmus Wright.
Thomas Novariensis, Isagoge: id est, Breve introductorium Arabicum in scientiam logices, cum versione Latina, ac theses sanctae fidei. Romae, 1625 (Textus apud Google Books) (Textus apud Google Books)
Schindleri Lexicon Pentaglotton, Hebraicum, Chaldaicum, Syriacum, Talmudico-Rabbinicum, et Arabicum, in epitomen redactum. Londinii: Jones, 1635 (Textus apud Google Books)
Grigore, George. 2007. L'arabe parlé à Mardin: Monographie d'un parler arabe périphérique.Bucharest: Editura Universitatii din Bucuresti. ISBN (13) 978-973-737-249-9.