Apud chemicos "alcohol" plerumque "ethanolum" appellatur, qui "alcoholis" nomine alias quoque substantias ethanoli cognatas significent, quarum formula chemica est: R-OH (vide etiam imaginem).
Etymologia
Aliae formae nominis sunt alcool,[5] (-is, n[5]) alchool,[6][7]alcol,[6][8][7]alkohol,[8][1][9] (-lis, n.[1]) alkool,[8]alkol,[6][7]alcahol,[7] ac kohol.[8] Nomen alcoholis deductum est ab Arabico الكحل al-kuḥl.[10] Hoc nomine Arabes pulverem nigrum subtilem appellabant, quo palpebras pingere solebant, quique e stibiosublimato conficiebatur. Inde apud Europaeos (ab saeculo tertio decimo) alcohol pulverem subtilem non tantum stibii, sed cuiusvis substantiae siccae notabat. Quam significationem postea Paracelsus (1493-1541) amplificavit ut partem subtilissimam purissimamque, i.e. essentiam, cuiusvis substantiae, vel siccae vel liquidae, notaret, quam? sublimando vel destillando parari poterat. Sic ab eodem pro "essentia vini" seu "spiritu vini" saepissime "alcool vini" scribebatur. Quo usu a plerisque ceteris recepto postea illud "vini" magis magisque omittebatur, ita ut nunc "alcohol" solum per se "spiritum vini" significet. Postremo chemici usum nominis rursus amplificaverunt ut alias quoque substantias spiritui vini cognatas amplectatur.[11]
↑ 1.01.11.21.3Freund, W. (1844/45). Gesammtwörterbuch der lateinischen Sprache, zum Schul- und Privat-Gebrauch. Breslau: Georg Philipp Aderholz.
↑ 2.02.1Schlickum, O. (1879). Lateinisch-deutsches Special-Wörterbuch der pharmazeutischen Wissenschaften. Leipzig: Ernst Günther’s Verlag.
↑ 3.03.13.2Foster, F.D. (1891-1893). An illustrated medical dictionary. Being a dictionary of the technical terms used by writers on medicine and the collateral sciences, in the Latin, English, French, and German languages. New York: D. Appleton and Company.
↑Nomen Arabicum hodiernum, الكحول al-kuḥūl, rursus e linguis Europaeis mutuatum est.
↑De etymologia 'alcoholis' vide: Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.116-118, et J.D. Latham, 'Arabic into Medieval Latin', Journal of Semitic Studies, 17 (1972), p.44.