Nomen proprium est nomen substantivum, quo homo privatus a ceteris dinoscitur hominibus, aut res aliqua a ceteris membris eiusdem generis distinguitur. Cum igitur nomine proprio singularis a singulari individuumque ab individuo dinoscatur, nomine appellativo res ad eandem categoriam pertinentes ex mundo colliguntur. Aegaeum maredictio est, quae ex nomine proprio (Aegaeum) et nomine appellativo (mare) constat. Aegaeum hic ad certum mare refertur, mare autem certam indicat categoriam, quae a ceteris categoriis, sicut lacu aut monte, distingui debet, si quidem intellectum mundi capere volumus.
De usu nominum propriorum
Singuli homines omnium gentium et nationum nomine proprio a ceteris dinoscuntur, quae quidem distinctio variis rationibus fieri solet, prout moribus cuiusque populi convenit. Sunt gentes, quarum homines uno tantum nomine cognoscuntur. Apud Romanos antiquos multiplicia nominum genera erant. In exemplo est Lucius Cornelius Scipio Barbatus, cuius nomen plenum hisce partibus constat: Lucius (praenomen) Cornelius (gentilicium) Scipio (cognomen) Barbatus (agnomen).
Etiam varia loca et tempora quae in publicis et privatis rebus gerendis conspicua sunt, proprio nomine appellari solent. Itaque fluviilacusmariaregionesviciurbessilvaevallescollesmontes suo quaeque nomine notantur (nomina topographica). Nec solum his, nam temporibus notabilibus, sicut feriis et certis diebus mensis, suum cuique nomen proprium dari solet.
Interdum nomen proprium appellativi loco adhibetur, cum certa alicuius personae proprietas ad alium quempiam transfertur: si quis enim ingenio par fere Alberto Einstein esse videatur, nihil obstet, quin "Einstein est" dicatur. Neque hic ille dicitur vir, qui anno 1921praemium Nobelianum physicae accepit, sed potius ad ingenium eiusdem hominis refertur.[1] Ex appellativo contra nomen proprium fit, cum aliqua res aut vis per personificationem profertur, sicut MensFidesVirtusConcordia.[2]
Etiam nomina temporum notabilium prima littera grandi scribi solent, ut fit in mensium nominibus notandis: November et November mensis (Plinius, Columella), December et December mensis (Suetonius), etc. Dies certi mensuales (qui sunt Kalendae Nonae Idus) a plurimis editoribus prima littera grandi notantur.
↑Constat hunc usitatum esse verborum ordinem, quamquam sane inverso quoque ordine uti licet, sicut mare Caspium (Curtius Rufus, Pomponius Mela). Nihilo minus, locus (mare, fluvius, mons, ...) prima littera minuscula scribitur.