Nativitas: 15 CE; Algeciras Obitus: 1. saeculum; Roma Patria: Roma antiqua
Pomponius Mela fuit primus auctor operis Latine scripti de geographia. Nomen tantum et patria illius scriptoris nota sunt nobis: natus est Tingenterae aut Cingenterae in Baetica (provincia meridionali Hispaniae).
Eum libros tres De chorographia (aut De Situ Orbis) circiter anno 43-44 scripsisse noscimus quod Mela imperatoris regnantis consilium expiditionis in Britanniam commemorat. Ille imperator paene certe est Claudius.