Regnum Hashemita Iordaniae, breviter Iordania[1][2] (Arabice الأردن - Al-ʾUrdunn), est civitas sui iuris in Asia austro-occidentali. In Aevo antiquo huius terrae nomen classicum Hellenicum et Romanum Nabataea erat, etiam in Bibliis notatum. Situatur in terra a millenniis habitata, sed regnum hodiernum est novum: die 25 Maii anno 1946 in terra ex Britannicis gubernata independentiae creatum est, sub auctoritate Nationum Consociationis. Nomen sumpsit a flumine Iordane, et ergo etiam Trans-Iordania est vocatum, 'terra trans Iordanem'. Anno 1950 terram in ripa occidentale Iordanis sibi assumens, nomen hodiernum se dedit. Flumen illud cum Israele confines format, quae anno 1967, post Bellum Sex Dierum terram a latere occidente occupavit. Terrae optimae Iordaniae circa ripas fluminis sunt. Caput Iordanis Philadelphia historiam claram habet, imprimis circa annum 6500 a.C.n. notata et ita a rege Ptolemaeo II Philadelphosaeculo tertio a.C.n.Aegypti nominata. Iordania nunc a rege Abdullah II gubernatur et etiam sine divitiis naturalibus, varias res ad mercatum mundialem producit.
Notae
↑Fons nominis Latini desideratur(addito fonte, hanc formulam remove)