Baharina,[1] plenius status Bahreinensis[2] (Arabice مملكة البحرين), est civitas sui iuris in Asia, cuius terra antiqua nomine Graeco-Latino classico Tylus vel etiam Arachus cognita est.
Civitatis nomen ex Arabica voce 'duo maria' significante venit. Exacta ad haec maria pertinentia adhuc res disputanda est. Alii "duo maria" cum sinus aquis utriusque lateris insulae agnoscunt; alii nomen ad civitatis locum velut Sinus Persici insulam, "duobus maribus" separatam, ad Arabiam Meridie et ad Iraniam Septemtrione referre credunt. Etiam alii primum mare Baharinam circumdare et secundum mare naturales aquarum thermalium opes super insulam ipsam metaphorice repraesentare suggerunt.
Historia
Bahreinenses insulae semper cupitae sunt ex Antiquitate propter suum geostrategicum locum privilegiatum? in regione Sinus Persici, qui insulas stationem obligatoriam commercialibus in tramitibus primum inter Sumerios (qui insulas Dilmun nominabant) et Vallem Indi abhinc tribus millenniis et postea inter omnes commerciales tramites qui illuc ire debebant faciebat, sed etiam quod haec insulae naturales opes magni ponderis semper habuerunt. Quae sunt suae magnae silvae (deserticis terris circumdata in area), suae margaritae (multum cupitae et circum archipelagi insulas pulvinis productae), et nuperrime petrolei causa.
Ineuns Islamica aera voce Baharinae utebatur ad designandam aream quam nunc Sinum Persicum appellamus, quae solum sic nominata est postquam Imperium Persarum in eam dominaretur circa 150 annorum. Usque ad illum tempus insulae solum Avaliam (Arabice أوال) nominabantur.
Baharina denuo libertatem consecuta est (relicto suo protectoratus militariter occupati coloniali statu) anno 1971 et se in phylarchiam convertit.
Anno 1973, nova constitutio, quae usitatum regimen monarchicum statuit et systema bicamerale conciliorum, concilii consultivi, et concilii repraesentantium, creavit, promulgata est.
Praesens primus minister (qui munus ex anno 1971 manet) velut omnes consilii sodales regalis familiae sunt.
Haec civitas bicameralia organa a concilio consultivo (quadraginta sociorum a monarcha electorum) et a concilio repraesentantium (quadraginta legatorum electorum qui quadrienni legislaturam habent) composita habet. In theoria, haec duo concilia aliud cum alio se compensant, sed in praxe primum totum secundum submittit et concilium repraesentantium solum potestates limitatas proponendae legislationis habet, quamquam hae leges pleraeque a cocilio consultivo non probantur, quod aliquas tensiones inter plerosque incolas monarchiae gubernanti et minoritati eam defendenti adversatas generat.
Plerorumque religio Musulmana est, cuius sectas Siiticam et Sunniticam Bahreinenses profitentur. Plerique incolae Arabes Sunnitae sunt qui classem dominantem domus civitatem gubernanti ligatam constituunt, dum Siitae generatim prognati e Persis qui insulam in praeterito occupaverunt sunt.
In civitate cuius principales humanae necessitates explentur, socialis instabilitatis fontes praesertim immigrantium operariorum praesertia maior maiorque et allophyli Siitici pressio sunt qui se a Sunnitis submissus putat.
Decembri mense anni 1981 unum mensem post secundam Consilii Cooperationis Sinus congressionem Riadi, Siitae in Irania exercitati subitaneam conversionem rerum conati sunt. Inter seditiosos, quorum multi capti sunt, erant Siitae Cuvaitenses et Arabo-Saudiani. Propter hos eventus, creare pontem temptatum est qui Baharinam Saudiano territorio ligaret, anno 1986 inauguratus, et cum pecuniaria collocatione Saudianorum qui credebant, similis militaris emergentiae casu quem Baharina reprimere nequiret, Saudianos civitatis custodes hanc viam usuros esse ad auxiliandam Baharinam.
Hi conflictus Siitas, qui huius parvi sultanatus a Sunnitica dynastia gubernati incolarum dimidium sunt, seditiones facere attulerunt, violente a monarchis repressas.
Hoc factum in praesenti Concilii Repraesentatium parlamentaria repraesentatione Februario anni 2007 effecta demonstratur, adhuc cum democraticis restrictionibus quas oppositionis factiones in natione a monarchia absoluta gubernata habent, oppositio (a Siitici usitatae oppositionisticae? factionis al Wifaq circuli septemdecim et ab uno adligato libertate Sunnitico composita) octodecim repraesentantes habet, dum circulus gubernans solum septem repraesentantibus (inter quos quattuor factionis al Mustaqbal, moderatae et pro monarchia, Sunnitae et tres Sunnitae homines sui potentiae sunt) confidere potest.
Caeteri inter factionis al Asala octo repraesentantes (Sunnitas Salafistas, vel 'Prisci') et inter factionis al Minbar septem (quae Bahreinensis ramus Fratrum Musulmanorum est) dividuntur, qui nec circulo regnanti oppositionem nec favorem demonstrant et proprios ordines tractandorum sequuntur, primi de apertione Occidenti et de socialibus corruptionibus ab Occidentalibus promotis critici sunt, cum quibus omnibus negotiis et commercialibus foederibus adversantur, dum secundi suo ordine tractandorum peculiarrimo quem prope pro Occidente Baharinam gubernantium politias putare nequimus favent.
Maxima altitudo Bahreinensi in archipelago collis Mons Fumi (Arabice جبل الدخان), 130 m altus, et praecipua in insula est. Clima est aridum, magnis temperaturis aestate, medietatem 28 °C superantibus, et moderatis hieme cum medietate 21 °C. Pluviarum praecipitationes octoginta millimetra quotannia non excedunt et hieme densantur. Aqua carentia insulas aliquas immigrationis culturas circum septemtrionales litorales civitatis fontes habere non impedivit. Archipelagus circa ducentas plantarumspecies possidet. Faunamammalibus velut gazella, lepore, et herpestida formatur.
Petrolei productio purgatioque circa 60% exportationum, 60% gubernationis localis redituum et 30% PDG constituunt. Cum evoluto transvectionis communicationisque rete, Baharina hospitio diversas multinationales societates cum negotiis in Sinu accipit.
Anno 1932, petroleum Avaliae, media in insula Bahreinensi inventum est. Petrolei extractio Septemtrionalis Americae petroleariis societatibus gerebatur, sed magna pars Societatis Bahreinensis Petroleariae (Arabice شركة نفط البحرين) administrationi cessa est. Gasii naturalis petroleique extractio fundamentale pondus nationi adquisivit. Archipelagus olei crudi e Arabia Saudiana venti productorium centrum et purgatorius et ascensorius locus factus est, quod per submarinum oleiductum mittit.
Cum petrolei reditibus, diversa industrialia proposita in aliis campis progrediuntur, inter quae in concreti, aluminii et navalis constructionis campis. Antiquae autochthonum piraticae activitates pro modernae mercatoriae classis transitu substitutae sunt. Argentariarum et diaconiarum activitatum evolutio Baharinam praecipuorum pecuniariorum commercialiumque centrorum unum in Oriente Medio fecit. Huius status exempla modernum communicationum rete et internationalis aeroportus in insula Cinerea situs sunt.
Subterranearum aquarum usus possibilem horticulturae praxin facit, nihilominus, in insufficienti quantitate quae omnibus incolis assistat. Usitata margaritaeferarum ostrearum collectio fere evanuit ob minorem rentabilitatem quam earum cultura offert ante cultarum margaritarum competitionem.
Interea, operis vacatio, praesertim inter iuvenes, et subterraneorum aquae stratorum deterioratio praecipuae curae civitatis diuturnae sunt.
Rita Baharinae religio est Islamismus, quem plerique Bahreinenses colunt. Nihilominus, propter ex haud Musulmanis civitatibus velut India, Philippinis, et Taprobana immigrantium et adventiciorum operariorum influxum, tota Musulmanorum percentatio? in civitate recentibus annis declinavit. Secundum anni 2001 censum, 80% Bahreinensium Musulmanum, 10% Christianum erat, dum 10% alias religiones colit. Riti numeri SiitarumSunnitarumque proportioni inter Musulmanos in Baharina non sunt. Haud officiales fontes, velut Ministerium Consortionis et Rerum Externarum (AngliceForeign and Commonwealth Office), circa 33% Sunniticum et 66% Siiticum esse aestimat. Politica incolarum reformatio, inclusa mercenariorum naturalizatione, imminuentem Siitarum numerum adfecit. Baharina se cosmopoliticam societatem cum mixtis communitatibus fecit; duae tertiae Bahreinensium partes in Arabibus consistunt et magnus circulus Persae est. Communitas immigrantes et adventicios operarios ex Asia Meridionali et ex Asia Austrorientali includit. Financial Timesdiarium die 31 Maii anni 1983 editum dicit: "Baharina polyglotta civitas est, et religiose et phyletice. Exceptis temporariis ultimorum decem annorum immigrantibus, saltem octo aut novem communitates in insula sunt." Haec sunt praesentes communitates:
Baharina "tenuis Oriens Medius" aliquando describitur quia modernam infrastructuram Sinus Arabici identitati coniungit et dissimiliter aliarum regionis nationum, eius prosperitas non solum petroleariarum opium magnitudinis reflectio est, sed etiam autochthonis ordinis medii creationi conexa. Haec una socioeconomica evolutio in Sinu Persico Baharinam generatim liberaliorem suis vicinis esse significavit. Dum Religio Islamica praecipua religio est, Bahreinenses noti sunt propter suam tolerantiam, et ecclesiae, mandiraHinduistica, Sichisticaegurduarae et Iudaicaesynagogae secus meschitas inveni possunt. Natio domus variis communitatibus est quae alibi insectationem oppetiverunt.
Nimius praematurum est dicere si politica Regis Hamadi bin Isa Al Khalifa liberalizatio usitatum pluralismum auxit aut suffodit. Novum politicum spatium Siiticis et SunniticisIslamicis Fundamentalistis significavit ut programmata sequi nunc possit quae nonnunquam hunc pluralismum directe oppetere quaerant, sed politicae reformationes oppositum motum societati hortantur ut autocriticior fiat cum maiore benevolentia ad examinanda priora nefas socialia. Nunc commune publica colloquia de olim inauditis rebus velut de coniugalibus problematibus, de sexu aut de infantili abusu invenire est. Alius novae apertionis aspectus Bahreinensis status maximi prolifici librorum editorii in mundo Arabico est cum 132 librorum editorum anno 2005 incolarum numero 700 000. Comparative, toti mundo Arabico medietas septem libri editi pro millione incolarum anno 2005 est, secundum Programma Evolutionis Consociationis Nationum. Alius Bahar (Arabice علي بحر) notissimus cantor in Baharina. Qui suam musicam cum suo grege Al Ekhwa "Fratres" significante dat.
Baharina etiam supremae educationis instituta hortatur utendo expatriatis talentis et crescente apotheca Bahreinensium qui e aliis civitatibus cum educativis altissimis planis redeunt. Universitas Baharinae nomalibus? praegradus? et gradus studiis statuta est et Collegium Scientarum Valetudinariarum, quod Ministerium Salutis Publicae moderatur, medicos, infirmarios, pharmacopolas, et paramedicos edocet. Lex actionis? civitatis, promulgata anno 2001, ad privatas universitates formandas viam fecit. Prima privata universitas Ahlia, Manamae sita, fuit. Anno 2005, Universitas Regia Feminarum condita est. Universitas Regia Feminarum prima privata internationalis universitas in Regno Bahreinensi cum uno solum educandarum feminarum scopo. Universitatis Londiniensis Externum Systema MCG regionis repraesentativum institutum in Baharina disciplinae programmatibus a distantia nominavit. MCG est unum antiquissimorum in civitate privatorum institutorum. Instituta Asianos studentes educantia etiam aperta sunt, velut Schola Urdica Pakistaniae in Baharina et Schola Indica Baharinae.
↑Carolus Egger, Sermo Latinus Hodiernus: Acta Diurna (1986), p. 46
↑"... Regnum Arabiae Sauditae tum etiam Status Qatarensis, Bahreinensis, Emiratorum [sic] Unitorum Arabicorum, Omanensis et Yemenitae ...": Litterae Apostolicae. Vb. adiect. "Bahreinensis", cf. Leptoconops bahreinensis