Cupersanum est civitas 25655 incolarum in agro Barensi, eximia historia atque pulchritudine antiquae urbis.
Condita est ab Iapigiis an Peucetiis, qui urbem cunctam circummuniverunt et eam appellaverunt Norba. Fuit florida civitas, ob negotiationes cum Graecis et cum incolis continentis, usque ad finem Imperii Romani, ubi periit cum impeto barbarorum. in V saeculo post Christum natum, Norba renata est cum nomine "Casale Cupersanum". Celeriter facta est Contea, et complurimae familiae eam rexerunt: Altavillae gentes, Briennenses, Luxemburgenses, Enghien, Orsinii, usque ad adventum Iulii Antonii Acquaviva. Ipse fuit vir magnae valetudinis, qui periit in Hydrunto contra Turcos pugnantem. Ad memoriam eius factum est caenotafium in ecclesia Sanctae Mariae Insulae. Deinde, anno 1626Giangirolamus II Acquaviva de Aragonia Comes Cupersani factus est. Fuit magnae crudelitatis, sed etiam studiosus artium et litterarum. In cohorte sua clarissimum pictorem Paulum Finoleum habuit, qui pinxit X tabulas de Hierosolyma vindicata (Gerusalemme Liberata). Anno 1806 Cupersanum libera est ex comitibus Aquaevivae De Aragona.