Romani fundaverunt urbem Ticinum, quam Langobardi anno 572 ceperunt. Papia fuit caput Langobardorum regni. Anno 773 petivit PapaHadrianus I auxilium Caroli Magni contra Langobardos, qui terris Civitatis Ecclesiae minati sunt; Carolus Desiderium, regem Langobardorum, profligavit et Papiam caput regni eius post diuturnam obsidionem cepit.
Papiae reges Italiae coronati sunt. Ecclesiae antiquae Sancti Michaelis Maioris et Sancti Petri in Caelo Aureo exstructae sunt sub Langobardis.
Papia fuit focus studiorum ab anno 825, specialiter in scientiis iuridicis (schola a Lanfranco condita est anno 1089). Secundum Archipoetam (anno 1163): "Quis in igne positus/igne non uratur? Quis Papiae demorans/castus habeatur? Ubi Venus digito/juvenes venatur,/oculis illaqueat, facie praedatur? Si ponas Hippolytum/hodie Papiae, non erit Hippolytus/in sequenti die. Veneris in thalamos/'ducunt omnes viae.' Non est in tot turribus/turris Alethiae."[6] Universitas studiorum Papiae condita est anno 1361. Ibi, in bibliotheca, sunt cineres Christophori Columbi, alumnus eiusdem universitatis.
Papia fuit statio in via Francigena, quae Aevo Medio peregrinos Romam duxit. In itinerario Sigerici, Papia, nomine Pamphica, fuit statio quadragesima prima.
Saeculis 18 et 19 ineunte Papia fuit sub Hispanorum, Francorum, Austriacorumque dominatione. Anno 1859 incorporata est regno Sardiniae, futuro regno Italiae.
Praeclari cives
Papiae olim vixerunt aut nati sunt et hodie vivunt multi illustres viri atque feminae, inter eos:
Ibi sepulti sunt, in Ecclesia Sancti Petri in Caelo Aureo, Sanctus Augustinus Hipponensis et Boethius.
Fractiones
Fractiones
Albertario, Ca' della Terra, Cantone Tre Miglia, Cassinino, Cittadella, Fossarmato, Mirabello, Montebellino, Pantaleona, Villalunga
Municipia finitima
Borgarello, Carbonara al Ticino, Certosa di Pavia, Cura Carpignano, Marcignago, San Genesio ed Uniti, San Martino Siccomario, Sant'Alessio con Vialone, Torre d'Isola, Travacò Siccomario, Valle Salimbene
↑ 2.02.12.2Castiglioni, Aloisius; Mariotti, Scaevola. Vocabolario della lingua latina, latino-italiano, italiano-latino. Quarta editio a Petro Georgio Parroni curata (Taurini, 2007).}