Gnosis (Graece γνῶσις 'scientia') vel Gnosticismus (Graece: γνωστικισμός) est verbum scientiae religionum proprium, varias doctrinas gregesque religiosos secundi et tertii saeculi (partim cum praecursoribus) denotans. Notiones gnosis et Gnosticismi interdum sine discrimine adhibentur. Primum, ab Anglorum Henrico More (1614-87) poetaphilosophoque religionis usa est attingens varias fontes 'gnostikoi' (Graece: qui habent
gnosis vel 'scientiam'). Etiam Graeci gnostikos adiectivum («ducens in scientiam» vel «ad scientiam pertinent») primum ab Platone usum est describente affectionem cognitivi vel intelligentis discendi contra dicente rationem prudentiae.[1] Plerumque gnosis scientiam religionis arcanam significat, qua Gnosticus sua sententia a ceteris hominibus separatur. Mundum a demiurgo creari putat ac salvationem ex calamitate mundi credet.
Augustinus, de Haeres., c. 48: “artotyritae sunt quibus oblatio eorum hoc nomen dedit: offerunt enim panem et caseum, dicentes, a primis hominibus oblationes de fructibus terrae et ovium fuisse celebratas”
Ascodrutae
Ascodrutae nec baptismum nec eucharistiam celebraverunt, sed scientia compensaverunt. (Theodoret., de Fabul. haeret. lib. I, c.10)