Catechismus (κατηχισμός) a verbo κατηχεῖν (κατά + ἠχεῖν) repetitur et ad verbum 'ex alto sonans', metaphorice autem '(per colloquium) docere' valet. Verbum κατηχεῖν a Paulo apostolo (1 Cor 14,19) ad evangelium docendum introductum est. Verbum in Septuaginta ignotum mox (Hebr 5,11ss.) terminus technicus institutionis catechumenatus atque baptismati praeparando fit (Lc 1,4). Schola catechetica AlexandrinaOrigene administrante in locum scientiaeecclesiasticae medius crescit. Augustinus Hipponensis in libro 'De catechizandis rudibus' institutionem catechumenorum omni cogitatione pertractat, amplificat, doctrinam late patentem auditoribusque sui temporis aptam proponit.[1]
A tempore reformationis omnibus in ecclesiiis multi catechismi conscripti sunt, qui eruditioni religiosae maximi momenti erant.
Lutherani: Martinus Lutherus anno 1529 primo parvum catechismum pro populo, quem Enchiridion nominavit, postea catechismum maiorem, qui theologis et parochis serviretur, confecit.
Secundus catechismus Genevensis ab Ioanne calvino titulo 'catéchisme de l’Église de Genève' anno 1542 perfectus forma 373 quaestionum ac responsionum symbolum, decalogum, orationem dominicam et sacramenta tractat.
Catechismus Heidelbergensis titulo 'Catechismus Oder Christlicher Vnderricht wie der in Kirchen vnd Schulen der Churfürstlichen Pfaltz getrieben wirdt' anno 1563 editus ex 128, postea 129, quaestionibus ac responsionibus constat.
Ecclesia Anglicana: Catechismus ecclesiae Anglicanae anni 1553 (et denuo revisus 1572) cum titulo 'A Catechism that is to say an Instruction to be learned of every person before he be brought to be confirmed by the Bishop' cum 25 quaestionibus symbolum, decalogum, orationem dominicam et sacramenta continet.
Petrus Canisius anno 1555 catechismum nomine 'Summa doctrinae christianae' publicavit, qui mox imprimis in scholis in usu erat.
Robertus Bellarminus varias litteras catecheticas, quae approbationem papalem acceperunt, publicavit, inter quas 'Dottrina Cristiana breve' (brevis doctrina Christiana), "Dichiarazione più copiosa della dottrina cristiana" (interpretatio copiosior doctrinae Christianae, 1598) et 'Dichiarazione del Simbolo' (interpretatio symboli, 1604).
Gerhard J. Bellinger, Katechismus IV. Konfessionskundlich/Ökumenisch, in: Gerhard Krause / Gerhard Müller (ed.): Theologische Realenzyklopädie, vol. 17: Jesus Christus V – Katechismuspredigt. Berolini et al.: de Gruyter 1988, ISBN 3-11-011506-9, p. 738–744.