Augustinus plurima scripta conscripsit, quae magna ex parte exstant et magni momenti in progressu Christianitatis Occidentalis fuerunt.[3]Fides Christiana Augustino est fundamentum intellectus ("crede, ut intelligas"). Opus Confessiones nominatum inter scripta autobiographica maximi momenti omnium saeculorum numeratur. Elementa ex philosophia Platonica sumpta Augustinus sensu Christiano interpretatur. Prima Augustini vita a Possidio Calamensi conscripta est, qui eum, quippe cum discipulus esset, bene novit.
Augustinus anno 354Tagastae (hodie Souk Ahras nuncupatum) in Numidia, provincia Romana Africae septentrionalis, natus est, patre Patricio, agrorum possessore eoque tempore pagano, et Monica matre, pia Christiana ex familia Mazicana[4] orta. Praenomen "Aurelius" nec in scriptis ipsius nec aliorum illius temporis attestatum est.[5] Provincia Numidica tum pace fruebatur et rebus prosperis florebat, etsi controversia inter Donatistas et Catholicos non nihil agitabatur. Monica infantemcatechumenum conscripsit et ad fidem Christianam perducere conata est, baptizandum autem non curavit; in eo usum ecclesiae antiquae secuta est, in qua baptisma infantium, quamquam a saeculo secundo exeunte magis magisque in usu, tamen adhuc disputabatur. Multi homines sicut et Patricius, Augustini pater, in hora mortis demum baptizati sunt.[6] Augustino erant frater nomine Navigius et soror, cuius nomen ignotum est quaeque vidua praeposita monasterii feminarum facta est. Eius materna lingua erat Latina; linguam Graecam, cuius scriptores repudiasse videtur puer[7], numquam bene didicit.
Disciplina Tagastae, Madauris et Karthagine
Usque ad annum 370 Augustinus primo scholam Tagastae frequentavit, deinde "litteraturae atque oratoriae percipiendae causa" in urbe vicina Madaurorum (hodie M'Daourouch nominata) "peregrinatus est" (Conf. 2,3). Imprimis a Vergilii de AeneaDidoneque narrationibus commotus esse videtur (Conf. 1,13). Ab anno 371Karthaginearti rhetoricae studuit, "animositate magis quam opibus patris, municipis Thagastensis admodum tenuis" (Conf. 2,3). Augustinus ibi "sartagine flagitiosorum amorum circumstrepitus" se quid amaret quaesivisse et theatra frequentavisse narrat; mox "in amorem ruit" cum femina Karthaginiensi nomine ignoto (Jostein Gaarder eam in libro „Vita brevis“ intitulato „Floria Aemilia“ nominat). Ea coniunctio per 15 annos stetit, concubina ei anno 372 filium peperit, cui nomen Adeodatus impositum est (Conf. 9,6).
Illo tempore in Ciceronis exhortatione ad philosophiam "Hortensius sive de philosophia" dicta (cuius his diebus sola fragmenta exstant) haesit (Conf. 3,4), qua animus eius vehementer ad studium sapientiae commotus est. Adhuc anno 386, quo Christianus factus est, usus, quem liber attulerat, commemoravit.[8]Biblia autem ei displicuit, sermone indocto repulsus et discrepantiis confusus.
Anno 373 Augustinus se ad Manichaeismum contulit et "auditor" (sodalis simplex non in omnia officia constrictus) factus est. Ab anno 382 iterum se ab Manichaeismo avertere coepit. Cum anno 383 episcopum Manichaeum Faustum, a quo dissolutionem quaestionum suarum speraverat, hominem quidem "gratum et verbis iucundum", sed admodum indoctum invenit, hac de disciplina desperavit (Conf. 5,6 et 5,7).
Ab anno 375 Augustinus magister artis rhetoricae Tagastae vixerat. Matrem ad Manichaeismum convertere voluit, sed frustra. Anno sequenti se ad Karthaginem contulit, anno 383 Romam.
Rhetor Mediolani
Augustinus Romae scholam constituere voluit arbitrans ibi adulescentes Karthaginiensibus magis frugi ac sobriores esse , sed ea spe deiectus est (Conf. 5,8). Insuper discipuli, antequam mercedem reddiderunt, ad alium magistrum se transtulerunt (Conf. 5,12). Anno 384 amicis Manichaeis adiuvantibus et Quinto Aurelio Symmachopraefecto urbi commendante Augustinus Mediolanum vocatus est (Conf. 5,13), quem locum Valentinianus II imperator sedem regni habuit, ut ibi artem rhetoricam doceret et declamationes ad imperatores consulesque laudandos compararet.
Illo temporis spatio Augustinus dubitationibus vexatus se cogitationibus Novae Academiae, quae dicitur, appropinquavit, "quod (Academici) de omnibus dubitandum esse censuerant nec aliquid veri ab homine comprehendi posse decreverant" (Conf. 5,10). Anno 385 mater eius Mediolani pervenit; eodem tempore, ut putatur, Augustinus catechumenus fieri constituit. Matre urgente, quae ei sponsalia liberalia ordinaverat, eodem anno se a concubina separavit, quae in Africam rediit. Filius communis apud Augustinum mansit. Usque ad diem, quo sponsa nubilis facta est, Augustinus per duos annos cum altera femina una vixit (Conf. 6,13-15). Etiam Ambrosium, Mediolanensem episcopum, cognovit, cuius praedicationibus offensiones Bibliorum levatae sunt, "cum (Ambrosius) ea, quae ad litteram perversitatem docere videbantur, remoto mystico velamento spiritaliter aperiret" (Conf. 6,4). Religio Christiana eum tenere coepit[9] simulque (circiter ab anno 386) scripta neoplatonica legit (Conf. 7,9-13), quo eo pervenit, ut scepticismum Academicorum reliquit. Ex tunc Augustinus magis philosophus quam orator videri voluit. Tandem litteris Pauli apostoli studuit, et "perierunt illae quaestiones, in quibus (...) visus est adversari sibi et non congruere testimoniis legis et prophetarum textus sermonis eius; (...) et inveni, quidquid illac (apud Platonicos) veram legeram, hac cum commendatione gratiae tuae dici" (Conf. 7,21). Philosophia neoplatonica una cum doctrina de gratia futura erat caput et fundamentum theologiae Sancti Augustini.
Conversio ad religionem Christianam
Eodem anno Augustinus se in discrimen animi corporisque venisse narrat, quare officii munere se abdicavit (Conf. 8,1,2). Scribit (Conf. 8,12) conversionem die 15 Augusti anno 386 evenisse, cum sub quadam fici arbore sedens et animo turbido flens audivit verba cantatiunculae puerorumpuellarumque in strata ludentium, videlicet "Tolle, lege"; cum iam pridem de Sancto Antonio Aegyptio audivisset eum ex evangelica lectione fortuita divinitus admonitum esse, sustulit codicem Pauli apostoli legitque primam eius paginam quae patuit, e capitulo decimo tertio epistulae Pauli ad Romanos. Verba "Nox præcessit, dies autem appropinquavit. Abiciamus ergo opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: sed induamini Dominum Jesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis" (Rom 13.12–14) ei persuaserunt, ut modum vivendi mutaret. Consilium cepit matrimonii officiique renuntiandi ac vitae contemplativae amplectendae.
Augustinus conversionem suam pluries descripsit. Narrationis in libro octavo Confessionum notissima factae multae imagines litteraeque posterorum memoriam eius habent. In narratione secundum consuetudines temporis valde elaborata et vita Antonii abbatis et vocatio Nathanaelis apostoli (Io 1,45-51), quem Iesus "sub ficu" viderat, coniunctae sunt.
Cassiciacum et reditio in Africam
Una cum quibusdam propinquis amicisque Augustinus in praedium cuiusdam Verecundi amici recessit, quod Cassiciaci (forsitan hodiernus Cassiago ad Larium lacum) situm erat (Conf. 9,4); hic complura scripta confecit. In vigilia paschali anni 387 (die 24./25. Aprilis) una cum Adeodato filio et amico suo Alypio Mediolani ab Ambrosio baptizatus est (Conf. 9,6); traditio medioaevalis vult tum hymnum Te Deum laudamus exstitisse. Baptisma pro Augustino (sicut pro multis Christianis illius temporis) secessionem a mundo valebat (Conf. 9,2). Inde reditionem in Africam praeparavit. Quod autem usurpatorMagnus Maximus, qui cum Theodosio I imperatore bellum gessit, classe portus Romanos custodivit, Augustinus cum suis diu Ostiae haerebat. Augustini mater Monica ibi anno 387 mortua est (Conf. 9,9-12). Demum sub finem anni 388 Augustinus Karthaginem advenit.
Augustinus et Alypius iam erant "servi Dei" (laici, qui vitam perfectam vivere constituerunt), cum Karthaginem venerunt. Amici Tagastae in domo Augustini habitaverunt, ubi per duos annos vitam contemplativam egerunt; hoc tempore Adeodatus mortuus est, ad quem se liber de magistro anno 389 conscriptus converterat. Augustinus hic primum multorum scriptorum dogmaticorum, quae contra Christianos non catholicos versa erant, perfecit, scilicet commentarium de Genesi contra Manichaeos (Patrologia Latina 34).
Conditor monasterii et episcopus Hipponensis
Anno 391 Augustinus Hipponem se contulit, ut pro „servis Dei“ monasterium conderet; cum sermonem Valerii, episcopi Hipponensis, audivit, a fidelibus praesentibus coactus est, ut sacros ordinespresbyteratus susciperet; quae consecratio eodem anno facta est. Valerius Augustino fundum dedit, quo idem primum monasterium Africae condidit. Anno 394 Valerius eum episcopum auxiliarium consecravit, qui officium episcopi magis magisque suscepit. Valerio mortuo Augustinus ab anno 396 usque ad mortem munere episcopi Hipponensis functus est. Ex tunc vitam contemplativam deserere, praedicare et res iuridicas administrativasque gerere debuit. Protinus pauper vixit, sedulo contra disciplinas non catholicas sicut Manichaeismum, Donatismum et Pelagianismum pugnavit. Praeterea decursu annorum plus quam 100 opera dictavit. Anno 396/397 primo theologiam gratiae elaboravit; Confessiones, quibus vitam usque ad reditionem in Africam, sed etiam cogitationes theologicas philosophicasque proposuit, anno 397/398 conscripsit; libri De Trinitate inter 399 - 419 effecti sunt.
Ut propugnator contra Donatistas, in quorum conversionem etiam auctoritate publica utebatur, Augustinus dux ecclesiae Africae factus est. Etiam adversus episcopos Romanos libretaslibertatem ecclesiae Africae praedicavit. Roma a Visigothis anno 410 capta libros De civitate Dei ab anno 413 usque ad annum 426 composuit, quibus distinctionem inter civitatem terrenam et civitatem Dei introduxit, quae per saecula valebit; praeterea opinioni Christianos, cum deos antiquos neglexissent, causam Romae expugnatae esse vel ruina Romae consilia salvifica Dei corrupta esse se opposuit.
↑Augustinus intra fere 45 annos plus quam 100 opera, 218 litteras et 500 sermones perfecit. Zentrum für Augustinusforschung Herbipoli.
↑Origo Mazicana ex nomine conicitur, vide Monica (sancta). - Augustinus se ipsum "Poenum" vocat (Contra Iulianum opus imperfetum 6,18).
↑Commentatio Augustin/Augustinismus, in: Theologische Realenzyklopädie 4, S. 645ss., ibi p. 646; Horn, Augustinus, p. 13. - Forsitan ei permutatione allatum est.
↑Anno 418 demum Concilium Carthaginiense Augustini doctrinam de peccato originali assumens infantes baptizari debere statuit dicens: Parvuli, qui nihil peccatorum in se ipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt. Vide: Denzinger-Schönmetzer: Enchiridion Symbolorum (...), ed. 34a. (1967), p. 83.
↑Vide: Confessiones 1,13-14. Ibi: Quid autem erat causae, cur graecas litteras oderam, quibus puerulus imbuebar, ne nunc quidem mihi satis exploratum est.
↑Conf. 8,7: " ... multi mei anni mecum effluxerant (...) ex quo (...) lecto Ciceronis Hortensio excitatus eram studium sapientiae"
↑"Ex hoc tamen quoque iam praeponens doctrinam catholicam ..." (Conf. 6,5)
Bibliographia
Ancient Christian Writers: The Works of the Fathers in Translation.1978. Novi Eboraci: Newman Press.
Augustine, Saint. 1974. The Essential Augustine. Ed 2a, ed. Vernon Joseph Bourke. Indianapoli: Hackett.
Ayres, Lewis. 2010. Augustine and the Trinity. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-83886-3.
Bourke, Vernon Joseph (1945). Augustine's Quest of Wisdom. Milwaukee: Bruce
Bourke, Vernon Joseph (1984). Wisdom From St. Augustine. Houston: Center for Thomistic Studies
Brachtendorf J. "Cicero and Augustine on the Passions". Revue des Études Augustiniennes43 (1997): 289–308
Brown, Peter (1967). Augustine of Hippo. Berkeleiae: University of California Press. ISBN0520001869
Deane, Herbert A. (1963). The Political and Social Ideas of St. Augustine. Novi Eboraci: Columbia University Press
Doull, James A. (1979). "Augustinian Trinitarianism and Existential Theology". DionysiusIII: 111–159
Doull, James A. (1988). "What is Augustinian "Sapientia"?". DionysiusXII: 61–67
Fitzgerald, Allan D., O.S.A., General Editor (1999). Augustine through the Ages: An Encyclopedia. Grand Rapids Michiganiae: William B. Eerdmans Publishing Co.. ISBN080283843X
Ferguson, Everett. 1999. Christianity in Relation to Jews, Greeks, and Romans. Londinii: Taylor & Francis. ISBN 0-8153-3069-3.
Gilson, Etienne (1960). The Christian Philosophy of St. Augustine. L. E. M. Lynch, trans. Novi Eboraci: Random House
Lawless, George P. (1987). Augustine of Hippo and His Monastic Rule. Oxford: Clarendon Press
LeMoine, Fannie; Kleinhenz, Christopher, eds. (1994). Saint Augustine the Bishop: A Book of Essays. Garland Medieval Casebooks. 9. Novi Eboraci: Garland
O'Daly, Gerard (1987). Augustine's Philosophy of the Mind. Berkeleiae: University of California Press.
O'Donnell, James (2005). Augustine: A New Biography. Novi Eboraci: ECCO. ISBN0060535377.
Pagels, Elaine (1989). Adam, Eve, and the Serpent: Sex and Politics in Early Christianity. Vintage Books. ISBN0679722327.
Plumer, Eric Antone, (2003). Augustine's Commentary on Galatians. Oxford University Press. ISBN0199244391.
Pollman, Karla (2007). Saint Augustine the Algerian. Göttingen: Edition Ruprecht. ISBN3897442094.
Pottier, René (2006). Saint Augustin le Berbère. Fernand Lanore. ISBN2851572822.
Règle de St. Augustin pour les religieuses de son ordre; et Constitutions de la Congrégation des Religieuses du Verbe-Incarné et du Saint-Sacrament (Lyon: Chez Pierre Guillimin, 1662), 28–29. Confer editionem Lyon (Chez Briday, Libraire, 1962), 22–24. Editio Anglica (Novi Eboraci: Schwartz, Kirwin, and Fauss, 1893), 33–35.
Ruickbie, Leo (2004). Witchcraft out of the Shadows. Londinii: Robert Hale. pp. 57–8. ISBN0709075677
Salway, Benet. 1994. What's in a Name? A Survey of Roman Onomastic Practice from c. 700 B.C. to A.D. 700. The Journal of Roman Studies 84: 124–145. JSTOR 300873. ISSN 0075-4358 doi:10.2307/300873.
Starnes, Colin (1990). Augustine's Conversion: A Guide to the Arguments of Confessions I-IX. Waterloo Ontarionis: Wilfred Laurier University Press
Stock, Brian. 1996. Augustine the Reader: meditation, self-knowledge and the ethics of interpretation. Cantabrigiae Massachusettensium: Harvard University Press. ISBN 0-674-05276-5. Recensio apud BMCR
Tanquerey, Adolphe (2001). The Spiritual Life: A Treatise on Ascetical and Mystical Theology. Rockfordiae Illinoesiae: Tan Books & Publishers. pp. 37). ISBN0895556596
Trapè, A. (1990). S. Agostino: Introduzione alla Dottrina della Grazia. Collana di Studi Agostiniani 4. I - Natura e Grazia. Romae: Città Nuova. p. 422. ISBN8831134027
von Heyking, John (2001). Augustine and Politics as Longing in the World. Columbia: University of Missouri Press. ISBN0826213499
Weiskotten, Herbert T. 2008. The Life of Saint Augustine: A Translation of the Sancti Augustini Vita by Possidius, Bishop of Calama. Merchantville Novae Caesareae: Evolution Publishing. ISBN 1-889758-90-6.
Zumkeller, Adolar. 1986. Augustine's Ideal of the Religious Life. Novi Eboraci: Fordham University Press. ISBN 0-8232-1105-3.
Zumkeller, Adolar. 1987. Augustine's Rule. Villanovae: Augustinian Press. ISBN 0-941491-06-4.