Cor in hominibus, aliis mammalibus, et avibus in quattuor cameras dividitur: atria laevum et dextrum superiora, et ventriculos laevum et dextrum inferiores.[4][5] Atrium et ventriculus dexter una cor dextrum, atque atrium et ventriculus laevus una cor laevum usitate appellantur.[6]Piscibus contra sunt duae camerae, unum atrium et unus ventriculus, cum reptilibus sint tres.[5] In corde sano, sanguis per unam viam fluit propter valvas, quae regurgitationem cardiacam prohibent.[3] Cor intra pericardium, saccum protegens, includitur, quod etiam parvam liquoris summam continet. Vallum cordis in tribus stratis consistit, quae sunt epicardium, myocardium, endocardium.[7]
Sanguis in corde hominis quattuor cava transit. In parte cordis dextra sanguis e corpore reversus exigua pressione in pulmones, in parte sinstra sanguis pulmones transgressus alta pressione in corpus expellitur. Utrumque atrium sanguinem e corpore aut e pulmonis colligit et ad ventriculum adiacentem ducit, et uterque ventriculus sanguinem ex atrio colligit et in pulmones aut corpus eicit. Valvulae cordis se aperiendo et claudendo refluxum sanguinis in cavum iam transgressum impediunt[8].
Breviter dictum, cavitates dextras ex corpore (sine pulmonibus) sanguinem inopem oxygenii recipere et in pulmones (circulum sanguinis minorem) transmittere; at sinistras ab pulmonibus sanguinem plene oxygenii recipere et in corpus (circulum sanguinis maiorem) transmittere.
Cor nervos partium et sympathici et parasympathici recipit. Effectus sympathici est acceleratio frequentia nodi sinuatrialis (i. e. frequentia cardiaca), parasympathici deceleratio.[9]
↑ 3.03.1Moore, Keith L.; Dalley, Arthur F.; Agur, Anne M. R. (2009). "1". Clinically Oriented Anatomy. Wolters Kluwel Health/Lippincott Williams & Wilkins. pp. 127–173. ISBN978-1-60547-652-0.
↑Schiebler,H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag
Hall, John. 2011. Guyton and Hall textbook of medical physiology. Ed. duodecima. Philadelphiae: Saunders/Elsevier. ISBN 978-1-4160-4574-8.
Longo, Dan, Anthony Fauci, Dennis Kasper, Stephen Hauser, J. Jameson, et Joseph Loscalzo. 2011. Harrison's Principles of Internal Medicine. Ed. duodevicensima. McGraw-Hill Professional. ISBN 978-0-07-174889-6.
Standring, Susan, Neil R. Borley, et al., eds. 2008. Gray's anatomy: the anatomical basis of clinical practice. Ed. quadragesima. Londinii: Churchill Livingstone. ISBN 978-0-8089-2371-8.
Colledge, Nicki R., Brian R. Walker, et Stuart H. Ralston, eds. 2010. Davidson's principles and practice of medicine. Ed. vicensima una. Edimburgi: Churchill Livingstone/Elsevier. ISBN 978-0-7020-3085-7.