Thrombocyti, qui haemostasim permittunt, id est, qui sanguinis effluvium e vulneribus sistere sinunt.
Glandulae endocrinae hormonta in sanguinem immittunt. Sanguinis e vasis sanguineis eruptio haemorrhagia dicitur. Sanguis apud antiquos in numero quattuor humorum habebatur. In Latinitate medicorum res ad sanguinem pertinentes saepe terminis compositis exprimuntur, quae ab haem- (a Graeco αἷμα 'sanguis', radix αἱματ-), ut haemorrhagia 'eruptio sanguinis' et haematologia 'doctrina sanguinis', incipiunt. Etiam anaemia 'exsanguem esse' in hoc verbo positum est.
Elementa sanguinis
Elementa sanguinis sunt haemocyti (cellulae sanguinis) atque plasma sanguineum pars liquida. Super haec serum est plasma sive proteinis coagulationis sanguineae.
Transportatio hormontum et aliarum molecularum signa dantium
Transportatio caloris corporis
Functiones hydraulicae
Investigatio sanguinis
Investigatio sanguinis in multis morbis malisque dignoscendis momentum in parte maximum habet. Perpetuo laboratoria incrementum aestimationum valorum sanguineorum offerunt. De consuetudine sanguis venosus examinatur.