Pressio sanguinis vitae signum est. Quodsi nimia est, quae hypertonia vel hypertensio arterialis vocatur, aut nimis demissa, quae hypotonia appellatur, periculi signum est.
Anatomia
Pressio vim contra parietem angulo 90° requirit. Ita sanguinis pressio vim contra parietes musculares et vasorum sanguinis et cavitatum cordis efficere significat. Nimirum structurae microscopicae parietum circuli sanguinis tam flexibilitatem quam tenacitatem et stabilitatem requirunt.
In vasibus sanguineis tunica media sive tunica muscularis momentum maximum pressionis sanguinis habet. Constituit non solum ex fibris muscularibus levibus sed etiam ex fibris textus connectivi.
In medicina pressionem sanguinis unitate mmHg, rarius kPa, metitur.
Pressionem sanguinis metiri
Generaliter dictum pressionem sanguinis sphygmomanometro metiendi, methodo causa, valores aliquid indiligentes afferunt. Tamen pressionem sanguinis metiendi est una ex methodis medicis momenti maximi, quod ratione summa commendatur.
Historia pressionis sanguinis mensae
Circiter ab anno 1706 theologus et physiologus Anglicus Stephanus Hales pressionem sanguinem apud canes et alia animalia punctione arteriali metiri coepit. Investigationes suas non prius quam annum 1733, muneribus ecclesiae causa, divulgavit. Descripsit anno 1733: Decembri mense vivam equam supine poni constringique iussi. Erat ei altitudo 14 manuum, aetas 14 annos nata, latere fistula. nec macilenta nec suculenta. Postquam arteriam cruris sinistram tres unciarum infra abdomen secui aperuique, in eandem tubulum metallicum diametro sexutlae indroduxi, quo secundi tubuli ope, tubulum vitreum longitudinis 9 pedum connexui. Cum ligaturam arteriae absolvi, sanguis in tubulum vitreum ad 8 pedum altitudinis ascendit.