Planities valvarum cordis a summo visum: Aortae valva ("Ao" in imagine) tribus valvulis semilunaribus composita in medio ceterarum valvarum cordis locata est.
Valva aortae est una ex quattuor valvis cordis, inter ventriculum sinistrum et aortam locata. Composita est valva aortae ex tribus valvulis semilunaribus fluxum permittens sinistro ex ventriculo in circulationem corporis at inhibens sanguinis fluxum retrorsum ex aorta in ventriculum sinistrum.
Rarius valva aortae ex duabus valvulis[1], rarissime ex quattuor valvulis composita est[2] ("valva quadricuspidalis").
Stenosis ad valvae inopiam se plene aperire spectat[3]. Insufficientia valvae aortae ad valvae infirmitatem refluxum inhibendi spectat.
Ordo valvarum trunci pulmonalis una cum ambis atrioventricularibus triangulum format.
Anatomia macroscopia (structura)
Valvae aortae sunt valvulae semilunares tres ("tricuspidalis"), vocatae secundum locum eius in corporis situ posterior sinistra (origo arteriae coronariae sinistrae), anterior (origo arteriae coronariae dextrae), velut posterior dextra - ab alteris quidem coronaria sinistra, coronaria dextra, non coronaria; alteri vero, dissecta cum corde plane in mensa posita, sinistra, dextra, posterior valvula dicunt.
Mala et morbi valvae aortae
Functio incomposita anomaliae causa vel affectionibus inoptatis edi queant. Eventus sunt vel stenosis vel insufficientia.
Stenosis valvae aortae
Stenosis valvae aortae est unum ex frequentissimis vitiorum valvarum (valvulopathiarum) cordis. Ad valvae inopiam se plene aperire spectat. Causae sunt valva aortae bicuspidalis (anomalia) vel febris rheumatica.
Insufficientia valvae aortae
In senectute insufficientia valvae aortae stenosi frequentius apparet. Hic impotentia clausurae observatur, cum fluxu retrorsum in ventriculum sinistrum.
Valva aortae bicuspidalis
Valvulogenesi abnormali interdum non tres sed duae valvulae semilunares generantur.