Phonocardiogrammata cardiacis sonoribus et normali (supra) et pathologicis
Valvulopathiae est nomen collectivum morborum et malorum valvarum cordis. Etiam notio vitiorum valvarum constat. Et singularis et plures valvarum quattuor cordis affectae esse queant, detrimentis et structurae earum et functionis. Mala functionum ad facultates aperiendi et claudendi valent. Valvae insufficientia clausura imperfecta causa, stenosis apertura imperfecta significat. Ita cuique valvae et stenosis et insufficientia attribuitur. Effectus sanitatis diminuti haud uniformes sunt, non raro vero vis reducta cordis et fatigatio observatur.