Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Systema nervosum autonomicum sive Systema nervosum (neuro-)vegetativum sive Systema nervosum viscerale est una ex utrisque systematis nervosi (centralis velut peripherici) partibus et momentum functionis magnum organorum habet. Partes sympathicus et parasympathicus perpetuo ambientia interna responsum ambientium externorum mutant. Noti exempli sunt hypertensio ex angustia, sudor et diarrhoea ex commotione.
Notio systematis nervosi autonomici hodiernis diebus
Longe tempore solum notio Langleyianus systematis nervosi autonomici adhibetatur, hodie huius usus tamen notionis a terminologia anatomica animadvertitur: sub caudice A14.3.00.001 enim divisio autonomica sive pars autonomica systematis nervosi peripherici demandatur. Supra annotatio nomen vetum ambiguitatem ponere notat. Quia notio systematis nervosi autonomici non clare inter partes centralem et periphericam distinguat, ideo divisio autonomica rectius aestimanda sit. Adhuc autem conlatio haec de parte peripherica systematis nervosi autonomici atque parte centrali scribit.
Anatomia
Systema nervosum autonomicum ex partibus systematum nervosorum et centralis et peripherici sicuti postremo effectūs conciliantibus organorum effectorum cellulis compositum est. Intra abdominis viscerasystema nervosum entericum dicitur.
Secundum Terminologia Anatomica pars peripherica systematis nervosi autonomici vocatur divisio autonomica[3] (FCAT: A14.3.00.001), ex fibris nervosis et sympathicis et parasympathicis cum ganglionibus autonomicis suis constans, qua transmissiones nervorum ad organa effectoria ducuntur. Generatim quaeque fibrae autonomicae in ganglion autonomicum suum ad alias fibras nervosas transmittuntur. Fibrae ante ganglion praeganglionares, post ganglion invicem postganglionares nominantur:
Vero etiam differentia inter partem sympathicam et parasympathicam est: ganglia sympathica prope partem centralem sed procul organo effectore, et ganglia parasympathia procul parte centrali sed prope organum effectorem iacent, ideo fibrae sympathicae praeganglionares postganglionaribus breviores, parasympathicae vicissim longiores sunt.
Nervi craniales
Nonnulli nervi craniales non (sive non solum) motuum sensuumque agent, sed verum pars systematis nervosum autonomici sunt:
Ganglia sympathica procul ab organis effectoribus, sed prope partem centralem sunt.
Pars parasympathica
Ut sympathicae parti parasympathicae quoque partes centralis et peripherica est. Generaliter ganglia prope organa effectores, sed procul a parte centrali sunt.
Systema nervosum entericum
Systema nervosum entericum sive systema nervosum intramurale pars systema nervosum autonomicum functiones apparatus digestorii (sensu stricto) gubernat.
Systemate autonomico receptoria structurae afferentes (sensus viscerales) et organa structurae efferentes sunt. Stimuli, qui afferentes huius movent, sunt naturarum et electricae et hormontum et chemicae et corporalis. Regiones cerebrales superiores stimulos accipientes per neurona praemotorica ad rete sympatheticum agunt. Dehinc partes sympathicus et parasympathicus ambientia interna responsum ambientium externorum usque et sustentant et mutant. Sub cerebri gubernatione in hypothalamo et aliis medullae oblongatae et spinalis centris nervi autonomici in vel prope organa et cellulas ducuntur, ubi effectus autonomici fiunt.
Ab stimulis ad systema nervosum autonomicum
Stimuli et externi et interni, qui signa excitantia systematis nervosi autonomici provocent, structuras hypothalami et neurona praemotorica requirunt.
Receptoria adrenergica systematis autonomici, partis sympathici
Effectus sympathici per receptoria adrenergica transmittuntur.
Sensus visceralis
Vero sensus in systemate nervoso autonomico multipliciter est. Quisque stimulorum crebro per nervos afferentes in systema transmittitur. Itinera principalia sunt nervi afferentes nervi vagi et nervorum spinalium.
Commovere systema rationibus pharmacologicis
Quia systemate autonomico quaedam receptoria sunt, ideo scilicet medicamenta pharmacologica cum effectibus receptoriorum systematis autonomici disputata et divisa sunt. Substantiae pharmacologicae quae