Cutis crassitudo inter 1.5 mm et 4 mm variat. Superficiei circiter 1.73 m2 causa pondus prope 10kg—14kg est. Varietates aspectuum externorum melanocytis, sanguinevasisque sanguineis, superficie, velut pilis statuuntur. Explicantur sic variantiae per aetatem, genum, polymorphismos geneticos (variantias genorum), pressionem sanguinis, corporis aquam, textus connectivos; quae omnes, nisi morborum causis, normales inter homines sunt. Subspecieshominis sapientis incognitae sunt, et cuivis distinguiendi conatui, ut distinctio inter "albicolores"[2] et "nigricolores"[3], artificialis, basi biologica carens, est. Tamen effectus earum inter homines (vel greges hominum) permagni possunt esse.
Distinguuntur strata:
Epidermis (superficies) cum stratis: corneo, lucido, granuloso, spinoso, et basali (cum melanocytis).
Dermis cum vasis tenuioribus et cellulis muscularibus
Epidermis stratum externum impedimentum contra contagionem pathogeneris viciniae praebet moderaturque quantitatem aquae relinquenti ex corpore in aerem ut evaporatio. Extrema pars epidermis est tabula cellularum planarum sedentes super cellulas columnarum.
Epidermi sunt strata haec (de superficiali ad profundum):
Subcutis (etiam tela subcutanea, rarius subdermis, hypoderma, et al.) stratum cutis intimum est. Constituta est imprimis ex textibus connectivis. Retinacula et septa nexus inter cutem et structuras profundiores (periostea, fascias) formant.
Alibardi, L. 2003. "Adaptation to the land: The skin of reptiles in comparison to that of amphibians and endotherm amniotes." Journal of Experimental Zoology B Mol Dev Evol 298 (1): 12–41. doi:10.1002/jez.b.24. PMID 12949767.