Gender est vocabulum Anglicum quod in usu multorum est ad finem distinguendi aspectum socialem qualitatis feminae (puellae) ac viri (pueri) ab aspectum biologicum (quod in eo casu dicitur sex - sexus). Origo verbi est vocabulum Latinum genus[1] quod hodie etiam eo sensu intellegi potest[2] et nonnumquam iam in antiquitate utebantur.[3]
Gender eo sensu praecipue ex annis 1970 in usu est. Hodie in nonnullis aliis linguisvocabuli analogici exstant, sicut Francogallicumgenre et Hispanicumgénero. Nihilominus, nonnulli vocabulo gender synonymo verbi sex utuntur, vel nunc etiam sexum biologicum gender appellant.[4]
Dichotomia sex/gender non est sola summa divisio in usu; etiam exstat trichotomia biological sex/psychological gender/social gender role (sexus biologicus/genus psychologicum (identitas generis)/positio socialis generis). Ita homo transgener ante transitionem qui de suo gender disserit suum genus psychologicum designat, numquam positionem socialem praesentem (quam abhorret).
Notio distinctionis est significare mores expectationesque generis confectionem socialem esse, sine radice biologica. Quod etiam dicitur in verbis allatis a Simona de Beauvoir: "Non nata est, immo facta femina."
Genus eo sensu femininum vel masculinum vel non binarium esse potest (sicut corpora feminea vel mascula vel intersexualia).
Notae
↑vel sociale culturale officium sexus (confer. "Ignorari non debet “biologicum sexum (Anglice sex) et sociale culturale officium sexus (Anglice gender) discerni posse", Franciscus Pappa,Adhortatio apostolica "Amoris Laetitia", 2016 [1]
↑Imprimis de tertio genere; ita Tertullianus scripsit "Habetis et vos tertium genus, etsi non de tertio ritu, attamen de tertio sexu" (pag. 154 apud Google Books) et "Si caputmulierisvir est, utique et virginis, de qua fit mulier illa quae nupsit, nisi si virgo tertium genus est monstruosum aliquod sui capitis" (pag. 208 apud Google Books).
↑Exemplum illius usus in sermone Latino invenit in adhortationem apostolicam post-synodalem Amoris laetitia(en) ubi in paragrapho 285 dicitur "Etiam proprium corpus aestimare eius in feminino aut masculino genere necessarium est..." cum in paragrapho 286 "Rigor fit immoderatio masculini vel feminini generis, et pueros iuvenesque ad operum permutationem haud educat quae in veris matrimonii condicionibus reperiuntur."