Cutis anserina[1] consistit in plurimis minimisque super cutem apud pilorum radices dispersis tumoribus, qui homini frigescenti vel animo commoto sicut formidonem timoremve sentienti non consulto crescunt. Reflexus, qui cutem anserinam efficit, dicitur horripilatio, piloerectio, et reflexus pilomotoricus. Incidit cutis anserina non solum hominibus sed etiam multis mammalibus; egregium horripilationis exemplum est hystrix, quae territa spinas erigit.
Etymologia
Gänsehaut vocabulum TheodiscumAnglicum imitatur sicut vocabulum Italianumla pelle d'oca. Aliae autem linguae voce pro aliis avibus cohortalibus utuntur, praecipue gallina. Adhibet lingua Francogallicala chair de poule et Hispanicala piel de gallina, similiter linguae Nederlandicakippenvel,Sinica 雞皮疙瘩, Africana hoendervleis. Vocabulum Iaponicum, quod hac pro voce valet, id est 鳥肌 (torihada), 'cutem avis' significat. Ad summam:
anser: Anglice gooseflesh, goose bumps; Theodisce Gänsehaut; Suecicegåshud; Italiane la pelle d'oca.
gallina: Francogallice la chair de poule; Hispanice la piel de gallina; Finnice kananliha ('caro gallinacea')
Huron, David. N.d. Biological Templates for Musical Experience: From Fear to Pleasure. Epitome
Muller, Martin, et John Mitan. N.d. "Conflict and Cooperation in Wild Chimpanzees." Advances in the Study of Behavior 35.
Notae
↑Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.