Alexandria[1] vel Alexandrea (Arabice الإسكندرية al-Iskandariyya) est urbs Aegypti 4'317'398 civium (anno 2009) et inter orbis terrarum urbes praecipuas.
Aer
Alexandriae aer calidus est et paucus imber (190 mm pro anno) a mense Novembri usque ad mensem Aprilem effunditur.
Civitas nomine Alexandri Magni nuncupata, qui illam condidit, magis magisque crevit, cum portus esset Aegypti ad triticum in Italiam ferendum. Forma urbis antiquae a principio ab Alexandro ipso ordinata est. Nota ob turrem vel Pharum in insula ante Alexandriam sita cui nomen est Φάρος (et fuit unum e septem miraculis mundi) atque ob bibliothecam omnem sapientiam mundi continentem, urbs Alexandria floruit sub Graecis Ptolemaeis et postea sub Romanis. De pharo Gaius Iulius Caesar scripsit: "Pharus est in insula turris, magna altitudine, mirificis operibus exstructa, quae nomen ab insula accepit".[2] Aevo Christiano Alexandria metropolis fuit theologiae et episcopatus magni Athanasii.
Anno 640 urbs capta est a Mahometanis ... Anno 2002 nova bibliotheca aedificata est.
Getzel M. Cohen, The Hellenistic settlements in Syria, the Red Sea Basin, and North Africa. Berkeley: University of California Press, 2006. ISBN 978-0-520-24148-0Paginae selectae
N. Hinske, ed., Alexandrien: Kulturbegegnungen dreier Jahrtausende im Schmelztiegel einer mediterranen Großstadt. Moguntiaci, 1981