Romania est res publica unitaria, civitas tamen est tota divisa in circulos (Dacoromanice Județ) 41 et caput Bucarestum, quod est sui iuris. Omnis circulus consilium et eius praesidem eligit, qui res locales regunt. Consilium ministrorum Romaniae praeterea praefectum in omnes circulos atque in urbem Bucarestum emittit, qui res politicas totius civitatis in circulo supervideat[5].