Eugenius Pacelli, filius gentis nobilis, anno 1899 sacerdos ordinatus est. Anno 1917 nuntius apostolicus in Bavaria et anno 8 Iunii1925 nuntius apostolicus pro tota Germania creatus est. MonaciPaschalinam Lehnert cognovit, quae scribae a secretis munere pro eodem Eugenio Pacelli functa est usque ad huius mortem. Anno 1929 a Pio XI cardinalis creatus, Romam is translatus est, ubi in curia a die 7 Februarii1930secretarius status laboravit.
Papa
Die 2 Martii anno 1939 a collegio sancto in scrutinio tertio papa electus est. Sibi nomen Pium XII imposuit.
Anno pontificatus primo, die 1 Septembris, secundum bellum mundanum coepit. Post mortem eius (ab anno 1963) multi Pium XII Papam de sceleribus Germanorum tacuisse obiecerunt, sed etiam Iudaeos exagitatos adiuverat. Dicitur quoque, ad maiora mala vitanda, tacere illo tempore melius fuisse quam reclamare; Bataviae autem reclamatio ecclesiae etiam damno fuit.
Anno 1949 Pius XII hominibus, qui ad sententias communismi accesserant, sacra interdixit.
Cognomen eius erat "Pastor Angelicus" et saepius "Doctor Universalis", quia scripsit de maxime variis rebus. Nullus alius auctor saepius citatus est in Concilii Vaticani II documentis.
Sepultus est proxime selpulcro Sancti Petri Apostoli, in Speluncis Vaticanis, prope sacellum "ad caput" dictum.