Tusciae natus, Romam migravit, et ibi ordinatus est in unum ex septem diaconis urbanis. Iam diaconus muneribus magni momenti est functus, legatus imperialis in Galliam.
Pontificatus
Reversus, electus est in Summum Pontificem, et strenue laboravit pro unitate et orthodoxia Ecclesiae. HaereticosPelagianosAquileiae fidem confiteri constrinxit, Manichaeos investigavit et suppressit. In Gallia et universalem ecclesiam disciplinam ecclesiae et auctoritatem Romae defendit, stabilitatem in mundo per imperium declinantem turbato. Contra errorem monophysitorum scripsit Tomum ad Flavianum, quod clare praesentavit duas naturas Christi in una persona. Stabilitatem Romae non tantum per opera ecclesiastica, sed etiam saecularia defendit. Ex urbe exiens Attilae Romam prementi occurrit. Milites secum non portavit, sed auctoritate divina Attila ab urbe est pulsus. Plurimos scripsit Leo sermones et epistulas, quorum multi nobis sunt traditi, exemplaria Latinitatis primi gradus.
Cultus liturgicus
In Ecclesia Romana festum eius die 11 Aprilis iuxta Kalendarium antiquum,[1] die 10 Novembris iuxta Kalendarium post Concilium Vaticanum II reformatum celebratur.[2]