Rodericus Llançol, Galfridi Llançol i Escrivà filius, annum decimum agens e Catalonia in Italiam venit, ubi discipulus Casparis Veronensis fuit et postea apud Bononiaeuniversitatemiuri studuit. Quamquam nondum presbyter ordinatus, ab avunculo Papa Callisto III, fratre matris suae Isabellae, episcopus ac cardinalis factus est. Rodericus sibi cognomen avunculi sui, "Borgia", imposuit. Rodericus de Borgia, semper homo dissolutus, etiam postquam papa creatus est, decem spurios liberos genuit et res divinas mercatus est. Rodericus, iam cardinalis factus, cum Vanotia de Cathaneis, matre eius liberorum Ioannis (postea ducis Gandiae), Caesaris (postea ducis Romaniae), Lucretiae (postea uxoris ducis Ferrariae) ac Galfridi, viginti annos vixit.
Die 7 Iunii1494 - Foedus Turris Sillae inter Hispaniam et Portugalliam Alexandro VI iuvante Turri Sillae signatum est, quo coloniae Americanae horum regnorum divisae sunt.
Alessandro VI e il Savonarola (brevi e lettere). Taurinis: Accademia di Oropa, 1950
Peter de Roo, Material for a History of Pope Alexander VI, his Relatives, and his Time. 5 voll. Brugis, 1924
Biographica et historica
M. Batilori, Alejandro VI y la Casa Real de Aragón. Matriti, 1958
Michael de la Bedoyere, The Meddlesome Friar and the Wayward Pope: The Story of the Conflict Between Savonarola and Alexander VI. 1957
O. Ferrara, El papa Borgia. 3a ed.. Matriti, [1947]
E. Olmos y Canalda, Revindicación de Alejandro VI (el papa Borja). 7a ed. Valentiae, 1954
G. B. Picotti, "Nuovi studi e documenti intorno a papa A. VI" in Rivista di storia della chiesa in Italia vol. 5 (1951) pp. 169-262; cf. vol. 6 (1952) pp. 96-110
G. B. Picotti, "Ancora sul Borgia" in Rivista di storia della chiesa in Italia vol. 8 (1954) pp. 313-365
Giovanni Soranzo, Studî intorno a papa Alessandro VI (Borgia). 1950