Roma a Constantino I capta et religione Christiana a persecutionibus liberata, imperator aedes dare in testimonium Christi devotionis voluit. Ita anno 324basilicam ex devotione erga Sanctum Petrum super sepulcrum apostoli exstruxit, quae exstabat sicut magnum opus ingenii Romani. Peregrini, qui iam a primis Christianae religionis temporibus sepulcrum apostoli visitaverant, nunc coetum magnum formaverunt et notus factus est Mons Vaticanus per orbem terrarum. Mons tamen non fuit domicilium paparum, nec Basilica Sancti Petri eorum fuit sedes cathedralis. Cathedra paparum fuit, et est, Archibasilica Sanctissimi Salvatoris, ab eodem Constantino effecta.
Imperio Constantinopolim translato et iam labente, Italia ordine carebat et paulatim papae dominium etiam temporale adsumpserunt. Anno 756Pippinus rex Merovingius nonnullam dedit terram Italicam in manus summorum pontificum, qui eam tenuerunt plus quam mille annos.
Tempore confusionis ea donatio stabilitatem dedit iis regionibus et libertatem dedit Sanctae Romanae Ecclesiae; secundum nonnullos, tamen, temporale curae Civitatis Ecclesiae onus spirituale Romanorum Pontificum ministerium oppressit.
Apta coincidentia residentiae successoris apostoli cum apostoli loco requiei non est facta usque ad diem 20 Septembris1870, cum, Roma a Victorio Emmanuele IIrege Italiae capta, Pius Papa IX refugium in Vaticano caperet. Multos annos papae et reges Italiae se invicem non agnoverunt; die tandem 11 Februarii1929 subsignata sunt Pacta Lateranensia inter Civitatem Vaticanam et Regnum Italicum et hoc modo Civitas Vaticana suos fines hodiernos adsumpsit. Ergo Civitas Vaticana libertatem paparum a civitatibus saecularibus permittit et etiam libertatem a saecularibus curis dat.
↑"Civitas Vaticana, muro cinctus Romae angulus, plerumque respublicasui iuris habitus" ("the Vatican—a walled corner of Rome commonly recognized as a sovereign nation")—Lisa Miller, in Newsweek, 17 Maii 2010, p. 6.