Nomen Lituaniae notum est ex 1009, cum illam terram unius ex gentibus Balticis significaret. Lituania civitassaeculi tertio decimo medio declarata erat, sed notum est iam ante illam fuisse, et historici ex initio eiusdem saeculi exstitisse civitatem Lituanicam putant. Natio autem Lituana multo senior est eo tempore (vide caput de lingua Lituana), utenim aliis nominibus quam Lituani prius appellata erat.
Nomen Lituaniae originem primam Lituano ex nomine terrae Lietuva habet, verum tamen illud imprimis ex usu Slavico eiusdem nominis ('Litva') Latinum factum fuerit. Item littera u, quae Lituane semivocale v finitur, et originali Latina bene dicitur, cum multi populi vicini Lituanorum illum sonitum non haberent, imprimis variabat, maxime saeculo tertio decimo, in cuius saeculi scriptis variis nomen Lituaniae ut Litbaniae seu Litfaniae scriptum potest inveniri. Saeculo tamen quinto decimo, usus correctus et nomen factum ut adhuc notum est. Ex eodem tempore etiam Lithuania a nonnullis scribebatur, cum illud h numquam ullo modo lingua Lituana diceretur, neque scripto uteretur neque vicinis linguis. Littera u ut [u] dici opportet (sicut in verbo Litǔānia), sed tamen etiam post saeculum quintum decimum nonnulli textus poetici habent illud nomen, ut quattuor syllabarum esset, seu licentia poetica seu Slavico usu u ut [v] dicentes.
Lituania etiam planis locis ut humilibus sita, montesque non habens, sed autem mari altior. Pars orientalis, qui longius a mari est, altior occidentalis partis usque ad centum metra.
Lituaniae non sunt fluvii magni. Maximus est Nemenus (Nemunas Lituanice appellatus), qui in Ruthenia Alba oritur; iuxta fluvium Couna iacet secunda Lituaniae urbs. Accola Nemeni maximus Vilia est. Missa fluvius in Lituania septentrionali fluit.
Maxima rei publicae urbs et caput est Vilna, ad secundum maximorum fluviorum (nomen cui Lituane Neris est, etiam ab nonnullis Slavico nomine Vilia appellatur) sita non longe a limite orientali civitatis.
↑Vide titulum operis Gabrielis Rzaczynski, Historia naturalis curiosa Regni Poloniae, Magni Ducatus Lituaniae (Sandomiriae, 1721) Textus apud archive.org.