Ruthenia Alba[1][2] seu Albarussia[3][4] vel Alborussia[5] seu Belorussia[6] (Беларусь, tr. Biełaruś) est res publica in Europa cuius caput est Minscum. Linguae publicae sunt linguae Ruthenica Alba et Russica.
Geographia
Ruthenia Alba est terra in Europa Orientali. Fines terrestres cum Russia, Ucraina, Polonia, Lituania, et Lettonia habet. Maxima civitatis flumina sunt Danapris, Pripetius, Nemenus, Duina, Buga, Beresina.[7] Mons autem altissimus, Dziaržynskaja Hara, 345 metra supra mare eminet. Pars Rutheniae Albae meridiana saepe Polessia nuncupatur.
Historia
Terra Rutheniae Albae pars Rutheniae saeculis a nono ad decimum, pars Magni Ducatus Lituaniae saeculo tredecimo, pars Russiae a saeculo duodevicensimo erat. Post detritum Imperii Russici (anno 1917) in Ruthenia Alba, Res Publica Ruthenica Alba Popularis breviter (1918–1919) floruit; anno autem 1922 cum Russia, Ucraina, et Foederatione Transcaucasica Unionem Sovieticam formavit.
Ab anno 1939, Ruthenia Alba occidentalis est Rutheniae Albae pars. Annis ab 1941 ad 1945 durabat Bellum Magnum Patrium, quod Rutheniae Albae eversiones affecit.
Anno 1991, Unione Sovietica soluta, Ruthenia Alba res publica sui iuris facta est. Anno 1994, Alexander Lukashenko praeses electus est.
Numerus civium
Divisio administrativa
Ruthenia Alba sex regiones (вобласць, voblast') includet.
Scientia et cultura
Ruthenia Alba est patria terraque hominum scientiae culturaeque emeritorum, inter quos sunt, poetae Ianca Cupala et Iacub Colas, scriptores Vladimirus Corotkevitz et Basilius Bycov, physicus Theodorus Theodorov, et alii.
Nexus interni
Notae
- ↑ "Ruthenia Alba, Russia Alba": I.G.Th. Graesse, F. Benedict, H. Plechl, Orbis Latinus 3: 296.
- ↑ "Ruthenia Alba": Ephemeris
- ↑ V. Šaton, De Latinitate semper viva: Lingua Latina in Albarussia.
- ↑ Catalogus personarum et officiorum Societatis Jesu in Alba Russia ex anno 1792 in annum 1793. Polociae 1793.
- ↑ Actes et documents du Saint Siège relatifs à la Seconde Guerre mondiale: Le Saint Siège et la situation religieuse en Pologne et dans les pays baltes, 1939-1945 (2).
- ↑ "Belorussia, Alba Russia": Carolus Egger, Diurnarius Latinus. Epitome actorum diurnorum in lingua Latina. (1980. ISBN 88-209-4366-2) p. 50
- ↑ Beresīna, Ioannes Radvanus in Radiviliade, p. 132.
Fontes
Nexus externi
Ruthenia Alba : politica
Praesides Rutheniae Albae (1991–)
Primi ministri Rutheniae Albae (1990–)
Ministri rerum externarum Rutheniae Albae (1990–)