Iudaei[1] inter antiquissimos populos mundi numerari possunt; populus ex tribubus Israël in orienteantiquo ortus adhuc permanens abhinc plus quam tria milia annorum exstat. Quamquam Iudaei, postquam magna populi pars a Romanis ex Palaestina pulsa est, per multa saecula in diaspora dispersi (id est in terris alienis inter gentes) vivebant, tamen originis memores fidem ritusque religionis Iudaicae retinuerunt.
Iudaei primo sunt filii tribus Iuda. Davide rege (fere 1000 a.C.n.) territorium eius „Regnum Iudae“ appellatum est (2 Sam 5,3). Roboam rege regnum divisum, pars meridionalis "Iuda", pars septentrionalis "Israel" vocata est. Tum „Iudaei“, ut iam in regno Davidico, omnes appellati sunt, qui ad regnum pertinebant, ut puta etiam filli tribus Beniamin (1 Reg 12,16–21). Regnum Israel anno 722 a.C.n. ab AssyriisŠarru-kīn II rege oppressum est. Postea "yehudi" (Iudaeus) pro omnibus religionem Iudaicam sequentibus in usu venit (cf. Est 8,17); Iudaei ipsi autem potius de "populo Israel" locuti sunt originis gentis memores.[4]
Qui sint Iudaei
In statisticis illi inter Iudaeos numerari solent, qui se ipsos Iudaeos esse dicunt. In religione Iudaica ille est Iudaeus, cuius parentes sunt Iudaei aut qui ad religionem Iudaicam convertit. Si sola mater est Iudaica, secundum Halacham liberi sunt Iudaei. Si solus pater est Iudaeus, liberi ad religionem Iudaicam convertere debent, ut Iudaei habeantur.[5] In Iudaismo reformatoAmericano autem, qui ibi est maxima Iudaismi factio, omnes liberi, qui unum parentem Iudaicum habent, Iudaei habentur, si disciplina Iudaica educantur.[6]
Iudaei in orbe terrarum
Sunt deciens quadriginta centena milia Iudaeorum in orbe, itaque secundum numerum credentium Iudaismus est undecima inter "magnas mundi religiones."
↑Y. M. Grintz: Art. Jew, Semantics. In: Encyclopaedia Judaica, 2. editio, vol. 11, p. 253.
↑Yehoshua M. Grintz, Raphael Posner: Jew. In: Michael Berenbaum, Fred Skolnik (ed.): Encyclopaedia Judaica. 2. editio. Vol. 11. Macmillan Reference USA, Detroiti 2007, p. 253–255).
↑Dana Evan Kaplan: Reform Judaism. In: Michael Berenbaum, Fred Skolnik (ed.): Encyclopaedia Judaica. 2. editio. Vol. 17. Macmillan Reference USA, Detroiti 2007, p. 172 s..
1 circa 76 % incolarum Israëlis
2 Censimentum 2002
3 Censimentum 2001
4 In fine anni 2019, ut Magistratus foederalis statisticarum indicat hic.