Curia Romana
Curiae Romanae palatium in Civitate Vaticana
Romana Curia est structura Ecclesiae Catholicae quae eam regit Romae . Anno 2022 papa Franciscus Constitutione Apostolica Praedicate Evangelium Curiam Romanam reformavit. Haec constitutio Curiam Romanam sic definit (art. 1):
Romana Curia complexus est Dicasteriorum et Institutorum, quæ Romano Pontifici adiutricem operam navant in exercitio eius supremi pastoralis muneris ad Ecclesiæ Universæ Ecclesiarumque particularium bonum ac servitium, quo quidem unitas fidei et communio populi Dei roboratur atque missio Ecclesiæ propria in mundo promovetur.
Tamen die 13 Aprilis 2013 papa Franciscus consessum octo cardinalium (Anscharius Andreas Rodríguez Maradiaga , praeses, Ioannes Patricius O'Malley , Iosephus Bertello , Franciscus Xavierius Errázuriz Ossa , Osvaldus Gracias , Reinhardus Marx , Laurentius Monsengwo Pasinya et Georgius Pell ) ad curiam romanam emendandam creat. Episcopus Marcellus Semeraro consessus secretarius est. [ 1] .
Nunc Romana Curia ex variis institutis constat, quae sunt:
Dicasteria
Dicasteria, quae autem decem sex sunt:
Dicasterium pro Evangelizatione , cuius praefectus papa Franciscus est
Dicasterium pro Doctrina Fidei , cardinalis praefectus Ludovicus Franciscus Ladaria Ferrer , archiepiscopus a secretis Iacobus Morandi . Apud Congregationem de Doctrina Fidei constitutae sunt:
Dicasterium ad charitatem fovendam
Dicasterium pro Ecclesiis Orientalibus , cardinalis praefectus Leonardus Sandri , archiepiscopus a secretis Georgius Demetrius Gallaro
Dicasterium de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum , cardinalis praefectus Arthurus Roche , archiepiscopus a secretis Victor Franciscus Viola
Dicasterium de Causis Sanctorum , cardinalis praefectus Marcellus Semeraro , archiepiscopus a secretis Fabius Fabene
Dicasterium pro Episcopis , cardinalis praefectus Marcus Ouellet , archiepiscopus a secretis Ilson a Iesu Montanari
Dicasterium pro Clericis , praefectus archiepiscopus Lazzarus You Heung-sik , archiepiscopus a secretis Andreas Gabriel Ferrada Moreira
Dicasterium pro Institutis Vitae Consecratae et Societatibus Vitae Apostolicae , cardinalis praefectus Iohannes Blasius de Avicis , archiepiscopus a secretis Iosephus Rodríguez Carballo
Dicasterium pro laicis, familia et vita , cuius cardinalis prefectus est Coemgenus Iosephus Farrell
Dicasterium de Cultura et Institutione
Dicasterium ad integram humanam progressionem fovendam , cuius cardinalis prefectus est Michael Czerny
Dicasterium pro communicatione cuius prefectus est Paulus Ruffini
Tribunalia
Pontificia Consilia
Anno 2007 Cardinalis Secretarius Status Tarcisius Bertone nuntiavit futurum esse ut brevi tempore Pontificia Consilia de Cultura et pro Dialogo Inter Religiones inter se coniungerentur et hoc novum consilium in congregationem mutaretur, sed postea hoc decretum ad irritum cecidit.
Die 29 Iunii 2010 Papa Benedictus XVI novum consilium creavit:
Antiqua Pontificia Consilia
Pontificia Officia
Pontificiae Commissiones
Pontificiae Commissiones sunt:
Pontificiae Academiae
Pontificiae Academiae sunt:
Aliae Institutiones Sanctae Sedis
Aliae Institutiones Sanctae Sedis sunt:
Nexus interni
Nexus externus
Nota