Petrus Parolin
Nativitas:
17 Ianuarii 1955;
SclavonumPatria:
Italia
Insignia heraldica
Petrus Parolin (natus Sclavoni iuxta Vicetiam die 17 Ianuarii 1955) est archiepiscopus catholicus Italianus. Alumnus est universitatis Gregorianae et academiae ecclesiasticae. Ab anno 2009 Sanctae Sedis nuntius in Venetiolam fuit et archiepiscopus titularis Aquipendiensis creatus est. Die 31 Augusti 2013 nuntiatur Parolin novum secretarium status et ergo Tarcisii Bertone successorem esse. Mandatum die 15 Octobris 2013 rite suscepit. Papa Franciscus die 22 Februarii 2014 Parolin cardinalem creavit et mense Iulio eiusdem anni in consilium cardinalium convocavit.
Bibliographia
Nexus externi
Secretarii status Vaticani (1903–)