Constantinus I, Magnus, vel Flavius Valerius Aurelius Constantinus (Naissi in oppidoSerbico circa annum 280 natus; 22 Maii337 mortuus), fuit imperator Romanus a die 25 Iulii306 ad annum 337. Iam anno 318 complures titulos collegerat: Germanicus maximus III, Sarmaticus maximus, Britannicus maximus, Carpicus maximus, Arabicus maximus, Medicus maximus, Armeniacus maximus, Gothicus maximus.
Constat Constantinum ampliorem esse propter
primum et gravem usum monogrammatis Christi ad signandum exercitum Romanum (proelio in ponte Milvio facto, anno 312)
Est felice? adhuc biographia accuratior de eo, quae ab EusebioCaesariensi scripta est; quia fuit ardens imperatoris admirator, hoc opus in conspectu nonnullorum historicorum normas scientiae historicae hodiernae sequi non potest.
Praeter facta antiquis nota sunt multa singula de Constantino, quae adhuc aperta sunt.
Postquam Constantius anno 293Caesar in tetrarchiaDiocletiani factus est, Constantinus primo in aula Diocletiani habitavit, et dein Galerium in bellum ad ripas Danuvii secutus est. Anno 305 ei contigit, ut patrem in Britannia obiret, ubi inter expeditionem contra Pictos et Scotos excellebat, quare post patris mortem Augustum (imperator summus) a copiis appellatus est, sed titulo Caesaris contentus fuit, qui a Galerio praebitus est.
At tantopere ordo tetrarchiae Diocletiani deletus est. Is, quamquam iterum studitum est, ut eum renovaret, non rursum renovari potuit (vide conventus Caesarum Carnunti anno 308), quia nunc cogitatio dynastica crevisset. Alii imperatores in tetrarchia, in qua tandem Constantinus acceptus erat, fuerunt Galerius (302–311), Severus (306–307), Maximinus Daia (308–313), Licinius (308–324). Atque usurpatio MaxentiiMaximiani, filii (a imperatoribus non accepta ab anno 306 usque ad annum 312), fuit et seditio Domitii Alexandri, qui fuit usurpator ab anno 308 ad annum 309, in Africa.
Anno 307, Constantinus cum Minervina prima uxore matre Crispi primi filii (305–326) divortium fecit, ut Faustam filiam cum Diocletiano discessi Maximiani imperatoris in matrimonium duxisset. Caesare primo in Gallia Britanniaque provinciis mansit, etiam in Augusta Treverorum fuit, quae hoc tempore Gallica fuit et Caesares Galerius est Flavius Valerius Severus contra Maxentium et Domitium Alexandrum pugnare sinivit. Anno 309, novus aureus, qui solidus appellatus est, ab eo formatus est. Ille nummus etiam longe se praebiturus erat.
Anno 310 Constantinus iussit Maximinianum, qui contra eum fallax fuerat, necari. Post mortem Galerii, anno 311, etiam cum Maxentio pugnare debuit, qui Severum antea vicerat et necaverat.
Constantinus obtinet dominationem in occidente
Anno 312, Constantinus Maxentium in proelio super pontem Milvium vicit. Fama est antea eum Christi speciem habuisse. Ille, qui iam antea monotheismo faverat (religio Solis Invicti) et cui Christianismus iam adulescenti notus erat, eo tempore Christinitati plus favit; non deducere tamen potest, in quantum ipse cum religione agnovit. Imprimis admirator dei Christiani sed non Christianus in ratione verbi appellatur.
Anno 313, Constantinus cum Licinio imperatore orientis convenit. Hic Constantiam, sororem fautam Constantini, in matrimonium duxit. Ambo edictum tolerantiae (postea Edictum Mediolanense dictum) constituerunt, quod Christianis in omni imperio religionem liberam addixit. At falsa est deductio, ut Christianismus hoc tempore iam religionem rei publicae profecto facta est. Christianis toleratis, Christianitas crevit. Hoc sub Theodosio primo evenit. Constantinus ipse publice non Christianus nominavit: non sunt in arcu Constantini, qui victoria super Maxentium celebrat, imagines sacrificiorum, sed etiam signa Christiana. Victoria et Sol monstrantur.
Annis, qui secuti sunt, Constantinus controversiis ecclesiasticis in Africa consulere debuit, quae in Ecclesiam Catholicam et in Donatistos divisa erat. Divisio irrita facere non potuit, sed interventio Constantini in certamine signum identitatis eius novae fuit, ut etiam ecclesiam protexisset.
Iam anno 316 in certamine cum Licinio Illyricam provinciam conciliavit. Tandem, anno 323, conflictio inter Constantinum et affinem evenit. Licinius anno 324 victus est, qui anno 325 a Constantino in supplicium missus est, quare Constantinus fuit solus imperii Romani imperator.
Acta imperialia Constantini solo imperatore
Constantinus sedes suos in oriente, in Byzantium enim urbem antiquam Graecam, quae praeclaris aedificiis auxit et feste consecravit, transtulit. Caput novum primo Roma Nova appellatum est, sed mox Constantinopolis (ex Graeco verbo πολις 'urbs'). Roma e nonnullis annis solum pro forma caput imperii fuit, sed etiam signum amplius mansit. At factum Constantini ratione impletum est, quia situs strategicus capiti novi, qui fuit a fine Danuvii et a fine orientis cinctis aequo modo longinquum ac melior munitum, valde melior fuit et quia in oriente situm, qui fuit potior in rebus oeconomicis.
Anno 326 Constantinus ex Christiana sententia spectacula gladiatoria interdixit.[1]
Anno 326, flagitium privatum evenit: Constantinus Crispum maiorem filium necavit, dein Faustam uxorem. Explicationes sunt variae: dicitur Faustam Crispum accusavisse, ut eam insidiatus sit. Quare Constantinus filium necavit. Et tum, cum constaret accusationem falsam fuisse, etiam uxorem fallacem necavit. Poste Constantinus vidit rem peccatum capitale fuisse, quod solum baptismate placari potuit. Eodem anno et Valerium Licinianum Licinium, filium undecim annorum Licinii imperatoris caedi iussit.
Anno 332, Constantinus Gothos vicit et foedere finem Danuvii servavit. Etiam alias rationes adhibuit, ut fines servaret. Reformatio exercitus iam antea inducta sub eo finita est. Sic adhoc comitatenses ac limitanei sunt. Etiam magistratus magistri militum a Constantino creatus est, item magistratus in aula novi, velut magistratus quaestoris sacri palatii et magistri officiorum, dum tres praefecti praetoriani summi administratores civiles fuerunt. In rebus domesticis, Constantinus cursum Diocletiani tenebat.
Brevi tempore ante expeditionem inter Sassanidos Constantinus aegrior facta est, et mox, pentecoste anno 337Nicomediae, mortuus est. Ut fuit mos, brevi tempore ante mortem a Eusebio, episcopo Ariano, Nicomediaebaptizatus est. Constantinus II, Constantius II, Constans, tres filii antea Caesares appellabat. Hunc titulum Dalmatius nepos quoque accepit, at post Constantini mortem, bellum inter fratres evenit.
Acta religiosa solo imperatore
Quod in oriente fuerunt plus Christiani quam Romae (fuerunt tamen numerus minor), Constantinus inter ultimos quattuordecim annos regni publice Christianum se nominavit. Ad Christianos protectos in paganos, fuerunt multae conversationes in palatino. Ratione amplissima est Constantinum filios et successores Christiane educare sinivit.
Nicaeae anno 325, primum concilium oecumenicum convocavit. Hoc consensum a Constantino propositum repudiavit et contra Arium iudicavit. Constantinus, qui bene paululum theologicas quam rei publicae intentiones secutus est, in spe firmationis imperii Arium in exilium misit.
Modo autem certamen Arianicum non conciliatum est. Auctoritate Constantini sororis et Eusebii Caesarensis, biographae Constantinus, latera mutavit, Athanasium adversarium Arii in exilium misit, Arianum revocavit.
Barnes, T. D. 1981. Constantine and Eusebius. Cantabrigiae Massachusettae.
Barnes, T. D. 1982. The New Empire of Diocletian and Constantine. Cantabrigiae Massachusettae.
Bruun, Patrick. 1961. Studies in Constantinian Chronology. Novi Eboraci.
DiMaio, Michael, Jörn Zeuge, et Natalia Zotov. 1988. "Ambiguitas Constantiniana: The Caeleste Signum Dei of Constantine the Great." Byzantion 58: 333–60.
Numismatica
Stewart, Ian.. 1988. "The London Adventus of 307." British Numismatic Journal 58: 123. PDF.